Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 23 mensis Junii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

PRINCIPES SAUDITAE COMPREHENSI SUNT

Princeps heres regni efficit ut corruptionem reprimat

Sauditi.jpg

Heres regni Arabiae Sauditae, magis magisque potentior, Mohamed bin Salman, breviter nominatus Mbs, prompte oppressit eos contra legem agentes, nulla observantia in propinquos adhibita. Novum collegium cohibendae corruptioni ab illo institutum fecit ut XI principes amplissimae familiae regiae comprehenderentur, simulque IV administri ac plurimi inter eos a munere dimissos. Hunc nuntium dedit rete sociale Al Arabiya quod in pagina breviloquenti (Twitter) explicavit quattuor antea munere functos substitutos esse. Ex personis maximi momenti princeps miliardarius Alwaleed bin Talal ceteris praestat cuius imperium oeconomicum maximarum societatum communicationis socialis particeps est.

Maior pars eorum sub custodia detinetur in deversorio Ritz capitis Ryad, sed omnes aėroportus privatorum clausi sunt ut fuga aėronavibus celerrimis impediretur.

Princeps heres regni, triginta annos natus, de facto procurator regis existimatur, quia summa munera Defensionis et Oeconomiae explet consilio capto appellato “Vision 2030” quo petit ut spatia oeconomiae augeat , nunc praesertim in petroleo posita. Tamen adversari exteri ( Qatar) et intestini (societas Aramco, Sunnitae severiores) , non desunt.

Scripsit Lydia Ariminensis - 05/11/2017 23h58



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Administer Matthaeus Salvini censum facere vult gentium Rom et Sinti in Italia commorantium ut eos expellat quibus manere non liceat, sed Minister Primarius Conte et vicarius Di Maio ab hac re dissentiunt, cum computatio ethnica non legitima sit.
Praeses Italicus Conte et Francogallus Macron constituerunt ut in Africa loca apta agnoscendis migrantibus petentibus asylum instruerentur et de foederis Dublini emendatione consenserunt.
Navis Aquarius migrantibus onusta repulsa a novo Administro Italico negotiis internis praeposito Matthaeo Salvini ad Hispaniam pergit.
Investigatio mortuorum post eruptionem Montis Ignivomi Guatemalensis intermissa est cum periculum esset ne nova saxa liquefacta e cavo expellerentur. XCIX inventi sunt, CXCVII dilapsi.
Post flagitium corruptionis virorum Factionis Popularis, rogatio Factionis Socialistae de diffidentia adversum Marianum Rajoy a legatis probata est; princeps Socialista Petrus Sanchez ante regem ut novus Minister Primarius iuravit.


INSOLITA
OECONOMIA
IN ORBE
SOCIALIA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: