|
|
NUNTII
Bruxellae. Actuarius Europaeus de Salubritate praebenda Andriukatis de agitationibus contra vaccina medicamenta sententiam suam patefecit: “Petrae ad aevum iactatus isti nos coniciunt.” Haec verba contra illa, quae a Factionis Astrarum V Italicae legato publice relata sunt, praedicta sunt. Praeterea, ipse Actuarius fortiora iterum addidit: “XIX seculo vel pauperibus in Nationibus, ubi vaccina medicamenta non adhibere licet, hos homines natos esse mi luberet.” Demum tamquam fulmen in clausula ipse Actuarius haec praedixit: “Parentum arbitratus ne dictaverit quod in Nationibus nostris fiat: salus puerorum praebenda est. Hoc summum propositorum sit, quamvis parentes non cupiant.” Scripsit
Andreas Novocomensis - 23/11/2017 21h28
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|