Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 20 mensis Januarii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

ADMINISTRI NOVI IN AUSTRIA A PRAESIDE SUNT INAUGURATI

Gubernatio ad dexteras partes vergit

AUSTRIA.jpg

Postquam duos fere menses populares (ÖVP) cum factione libertatis (FPÖ) de coitione facienda egerunt, Alexander van der Bellen, praeses rei publicae, Sebastianum Kurz , cancellarium designatum, novosque administros hodie inauguravit. Quem ritum quod non solum aequo, sed amico animo absolverit, pauci scilicet mirati sunt, praesertim cum antea plus semel dixisset se factionem libertatis ad administrationem rei publicae non admissurum, quia inimico animo erga Unionem Europaeam esset. Sed quid faceret? In comitiis mense Octobri habitis cives non solum popularibus, sed etiam factioni dextrae adeo faverunt, ut voluntatem populi prorsus neglecturus fuerit, si illi administrationem negavisset.

Sed consiliis ad rem publicam regendam propositis non est, cur quisquam timeat, ne Austria ab Unione Europaea deficiat vel in dominationem commutetur. Non est dubium, quin pauci, qui inaugurationi reclamaverunt, non clamaturi fuerint « Nazistae abite ! » , si aetatem Nazistarum sceleraque eorum ipsi vidissent.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 19/12/2017 18h39



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES In Urbe Capitis gravissima siccitate percussa aqua parce distribuitur: unicuique civi non plus quam quinquaginta litrae in singulos dies a mense Februario usui dabuntur.
Denuo in Persia Hassan Rohani factionis moderatae praeses electus est, qui operam dedit ut foedus de vi nucleari fieret et res publica cum orbe communicaret.
Discipulus decem annorum regionis ruralis Sinae ad scholam pervenit cum capillis et superciliis glacie concretis itinere facto quattuor kiliometrorum in aëre rigidissimo.
Pistores Francogalliae petunt ut panis oblungus (baguette) Patrimonium Humanitatis a societate Unesco declaretur. Praeses Macron in Elysaeum artis magistros accepit ac maxime eorum impulsum collaudavit.
Tempestas nominata “turbo-bomba” litus Americae orientale prosternit nive, ventis et temperie axis aquilonaris a regione Canadensisi usque ad Floridam, ubi raro ningere solet.


IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: