Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 19 mensis Junii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE NOVO PARLAMENTO ITALICO ELIGENDO

Praeses rei publicae comitia indixit

gentiloni.jpg

Hesterno die Praeses rei publicae Italicae Sergius Mattarella, expleto legislatorum quinquennio, ex lege Constitutionis, senatum legationemque popularem dimisit decrevitque comitia die IV mense Martii novo anno habitum iri. Antequam hoc decrevisset apud Quirinalem Ministrum Primarium Paulum Gentiloni, deinde Praesidem Senatus Petrum Grassum et Praesidem Consilii legatorum populi Laura Boldrini acceperat. Tamen, certis finibus et terminis statutis ex legibus et Charta Constitutiva, ex consuetudine, ut ait Gentiloni, non fiet intermissio gubernandi, praesertim cum Italia post gravissimum discrimen rursus vigeat.

Usque ad hoc tempus opinionum explorationes nihil certum de exitu prospiciunt: nulla factio victrix esse videtur, cum quadraginta partes ex centum non ferat, sine quo numero suffragiorum administratio nisi nixa maiore parte legum latorum fieri non potest. Etiam coetus partium sinistrarum et dexterarum ancipites extant, quamvis hae paulo fortiores nunc ostendantur; factio Quinque Stellarum extra greges satis stabilis manet nec potest provideri quanto pondere futura sit, si cum aliis gubernare constituat. At in praeconiis comitialibus multa, ut in spe est, novantur.

Scripsit Lydia Ariminensis - 30/12/2017 01h06



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Praeses Italicus Conte et Francogallus Macron constituerunt ut in Africa loca apta agnoscendis migrantibus petentibus asylum instruerentur et de foederis Dublini emendatione consenserunt.
Navis Aquarius migrantibus onusta repulsa a novo Administro Italico negotiis internis praeposito Matthaeo Salvini ad Hispaniam pergit.
Investigatio mortuorum post eruptionem Montis Ignivomi Guatemalensis intermissa est cum periculum esset ne nova saxa liquefacta e cavo expellerentur. XCIX inventi sunt, CXCVII dilapsi.
Post flagitium corruptionis virorum Factionis Popularis, rogatio Factionis Socialistae de diffidentia adversum Marianum Rajoy a legatis probata est; princeps Socialista Petrus Sanchez ante regem ut novus Minister Primarius iuravit.
Hodie, post tres fere menses a suffragiis habitis Minister Primarius Italus Joseph Conte et XVIII administri in legem iuraverunt. Res laboriosa exstitit sed tandem factio Quinque Stellarum et Foedus inter se convenerunt ut rem publicam gubernarent, mutato administro oeconomiae, favente Praeside Sergio Mattarella.


OECONOMIA
IN ORBE
SOCIALIA
IN ORBE
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: