Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 26 mensis Septembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE CASU STATIONIS SIDERALIS SINENSIS

Periculum est ne fragmenta in Italiam decidant

Tiangong.jpg

Fragmenta stationis sideralis in orbitam a Sina proiectae Kalendis Aprilibus, die Paschae, decidere in Italiam putantur, in territorium ex regione Aemilia ad partem meridionalem vergens. Ut statio “Templum Caeli” (Tiangong1) in aëra redierit, rescindetur; qua re timor est ne reliquiae concidentes solum percutiant. Reditus hora tertia provisus est, cum autem quadraginta minuta numerarentur antequam concursus fieret. Tamen ex rationali doctrina, res dubia est; utique Administratio Nationis Tutelae Civilis ita ad omnia parata est, ut rei significationes per instrumenta communicationis quam celerrime accipiat.

“Templum Caeli” prima statio Sinensis fuit in orbitam eiectam mense Septembri anno MMXI, sed a mense Martio anno MMXVI non apta est modo insanabili ad communicandum ac iussa vehiculo siderali danda. Ab illo tempore gradatim altitudinem demisit. Nunc casura est nec reditus regetur, cum accensio motoria fieri non possit.

Scripsit Lydia Ariminensis - 28/03/2018 22h35



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Mense Iunio hoc consilium Praeses Donaldus Trump Hispaniae dedit ut migrantium adventum ab Africa coërceret: “Moenia erigite in solitudine Sahariana”. Cum ei dictum esset quinque milia kiliometrorum eam in longitudinem patere “Finis Saharianus – inquit – longior Mexicano non potest esse”-
Senatus Europae hodie consilium comprobavit ut iura auctorum contra gigantes interretiales defenderentur quibus mercedes editoribus solvenda esset; alii hoc victoriam esse libertatis in edendo reputant, alii autem censuram.
Auctore legato peculiari Ordinis Nationum Unitarum Ghassan Salamé, foedus ad proelia intermittenda in capite Tripolitano factum est ut cives defenderentur et bona publica et privata servarentur. Factiones pactae sunt ut invenirent de re politica consilia.
Ante biduum omnes migrantes navis Diciotti solum Italicum tetigerunt. Prope quinquaginta Albania et Hibernia accipient, ceteros Ecclesia. Interea Administer Salvini a iudice indagatur.
E navi Diciotti Catinae in ancoris tenta, XII egressi sunt cum tabe laterum afficerentur; ante triduum etiam XXVII minoribus aetate sine parentibus exire licuit. Interea auctoritates Italae ultionibus Europae minantur.


SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
INSOLITA
OECONOMIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: