|
|
NUNTII
In civitate Canadensi heri currus onerarius cumulo parvus in corde urbis impetum in pedestres effecit. Incursus in cives stragis facta est: decem perierunt homines. Locus facinoris Yongea Via, ubi non modo multi perierunt, sed XV quoque offensi sunt. Dux Militiae Civilis Marcus Sanders “actio ipsa pollentiter facta esse deliberate videtur.” Ille auriga, ut ita dicamus, XXV annos natus ab ipsa Militia Civili comprehensus est. Nomen ei Alekus Minassian Militiae Civili minime notus, quoniam crimina haud egisse ante scitur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 24/04/2018 23h12
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|