Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 20 mensis Januarii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

VALE, EUROPA

Magna perturbatio ob migrantes orta est

Europa2.jpg

Consilio Europaeo habito, magna discordia exorta est: in Germania ante quinque dies Horst Seehoefer Administer negotiis domesticis praepositus etiamque princeps factionis CSU, se munus deponere minatus est cum dissentiret de migrantium quaestione, quae abdicatio scilicet in discrimen foedus politicum gubernationis adduxisset. Cum diu ipse et Cancellaria Angela Merkel disputavissent, convenerunt ut apud finem Austriacum sedes transeuntium pararentur ubi celeriter asylum petentes censerentur et ii in priorem rem republicam, etiam invitam, a qua perfugium petitum esset, remitterentur. Hoc consilium iam anno MMXV captum erat, sed obstante factione socialista democratica reiectum, sed nunc impositum.

Quam ob rem sua vice Cancellarius Austriacus Sebastianus Kurz minatus est se finem meridionalem clausurum esse, sed hesterno die ipse et Administer Horst Seehoefer concordes decreverunt ut migrantes in Italia censi illuc remitterentur.

Tamen Minister Primarius Joseph Conte declaravit nullum receptum iri in Italiam qui hic census in Germaniam adiit. Nihil huius generis a se promissum neque de migrantibus secundariis foedus factum esse. Die XI mense Iulio Administer Italicus Matthaeus Salvini cum collega Germaniae Horst Seehoefer colloquia habiturus est.

Scripsit Lydia Ariminensis - 06/07/2018 22h44



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Heri vespere autoraeda cum pyrobolo in urbe Londonderry Hiberniae Septentrionalis dirupta est. Nemo sauciatus.
Consilium Populare Britannicum pactum de Brexitu a Ministra Primaria Theresa May factum cum Unione Europaea reiecit. Qua re princeps Laborista Jeremy Corbyn rogationem diffidentiae adversus administrationem produxit. Quamquam hoc non bene evenit, periculum est ne exitus ab Europa sine foedere fiat.
Melita. Administratio Melitensis, cum se migrantes a nauibus "Maris Oculis" minime excepturam dixerit, demum homines in alto mari ad litora sua appellare passa est.
Italia. Minister Primarius Conte hodie de re migrantium XLIX in nauibus "Maris Oculis" adfert: "Si Minister Saluini eos excipere non uult, egomet aeronauem admittam ut conseruentur."
Nova proelia die Saturni facta sunt Lutetiae, ubi rebelles flavo colobio refringenti induti capsas purgamentorum, vehicula et autocineta incenderunt. Machina effossoria pertudit sedem Administri. Hodie etiam feminae reclamaverunt.


INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: