|
|
NUNTII
Praeses Francogallicus Emmanuel Macron hodie Berolini publice contionem habuit de re Europaea absoluenda, quae maxime in cordibus Praesidum atque ciuium metus inest; ille enim in Palatio "Bundestag" Germanicae Administrationi prolocutus est de opera communi danda inter Administrationes atque Ministros duarum Regionum, quae non perrecte res gerunt saltem una de fatis Communitatis Europaeae: "Iter nouum enim nobis creandum puto, ut Communitas Europaea futuras res suas detinere possit neque discedat se in consiliis capiundis, maxime de pace creanda toto in orbe, qua summopere caret et adfectu et re stricto sensu." Cui Ministro Cancellaria Germanica Angela Merkel responsum protine dedit: noua enim edicta per Cancellariam mense futuro creabuntur atque proponentur. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 18/11/2018 23h55
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|