|
|||||||||||
NUNTII ![]() DONALDUS TRUMP TURCIS MINATURNe contra Curdes impetus fiatDonaldus Trump , praeses Civitatum Unitarum, Turcis minatus est oeconomiam eorum disturbatum iri, si in Curdes impetum fecissent. Nihilo minus se velle Curdos illos lacessere. Praeterea de zona XXXII chiliometrorum locutus est, quae praesidii causa institueretur. Michael Pompeo, administer rerum exterarum “ nos quidem volumus”, inquit, “et eos, qui una nobiscum pugnaverunt, tutos esse et territores nullam habere facultatem Turcos aggrediendi.” Confinium, quod esset inter Turciam et Syriam, tutum esse oportere Pompeo dixit. Turci responderunt se illas minas non pertimescere. Nullum esse discrimen inter milites Curdium et bellatores „civitatis Islamicae“. Tamen se zonam praesidii supra dictam non renuere. Rationes, quas Americani cum Turcis habent, in ancipiti sunt , cum Americani Curdes adiuvent, qui in Syria septemtrionali cum territoribus civitatis Islamicae, quae dicitur, proeliantur. Turci autem bellatores Curdicos pro territoribus habent, quos dissipare in animo habent. Quamobrem Curdes impetum Turcorum timent, si Americani ex ea regione se receperint. Scripsit Volfgangus Austriacus - 16/01/2019 06h47
|
![]()
BREVES
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
![]() |
||||||||||