|
|
NUNTII
DE REDITU EORUMCymba Lybica in tempestatibus
Nauicula flexilis, litoribus Lybicis delictis, in Maris Interni undas se
adiecit, cum centum homines sibi inessent: qua aspecta per freta
consistentem, nauis oneraria eam contigit atque adiuuauit, at Italica
Administratio minime profugos se accepturam, ut his temporibus saepe,
pollicita est; quodpropter ut ad Lybiam reditus efficiatur illa
Administratio curauit. Quo audito, legatus Congressus Nationum sententiam
suam confestim patefecit: "Iustum hoc nullo modo esse potest: in tabulis de
iure gentium enim de certis portibus sententiae atque leges sunt, qui
minime Lybiae sunt. Nemo illorum Lybiam attingere certus ac tutus potest."
Quod Congregatio "Medici Sine Finibus" adprobauerunt; haec sententia de re
Ministri Administrationis Italicae Toninelli: "Portus Lybici per Italicam
industriam atque disciplinam tutissimi sunt. Vt auxilium ferant effecimus
per disciplinam Italicam atque institutionem."
Scripsit
Andreas Nouocomensis - 23/01/2019 23h14
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|