Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 24 mensis Junii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

VACVVM NUMIDICUM

De rebus Numidianis

Algeria2.jpg"

Numidia. Exercitus Numidius Senatum iamdiu rogauit ut ille Praeses Numidicus Bouteflika deponeretur, quod patres Numidiani acceperunt atque effecerunt: ille enim Praeses hodie solio exculcatur, quoniam, ut ille Tribunal Summum rei publicae pronuntiauit, "minime ad res gestendas aptus aestimatur atque dimetiri Administrationem non iam potuit". Amisso Praeside iam pristno, contentiones nascuntur: ille enim rector factionis Islamicae progressiuae Abdallah Djaballah pricipem Senatus, cui honos nunciam accipiendus pro tempore esset, impediit, cum ipse Minister Defensionis potestatem manibus carpere uideatur. Nouum nunc tempus Numidicis, quorum potestas ab illo rectore progressiuo iterum ac fortiter adfirmatur: res nouas futuras non esse sperare possumus.

Scripsit Andreas Nouocomensis - 26/03/2019 23h54



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Vigesimum post annum -Augustae nam Taurinorum Olympiades fuit- Italia Olympiadem adsciscere probauit: Mediolani enim Olympiades uernales aderunt, Curtinae hibernales anno MMXXVI: Suiones se excepturos pronuntiarunt, sed magis idonea Italia uisa est in certatione.
Domus Alba pronuntiavit Civitates Unitas decem miliarda dollariorum collocaturas in territoriis Palaestinorum Areae Gazae et Cisiordaniae ut paci illic faverent et oeconomiam nationum finitimarum, Iordaniae, Libani, Aegypti sustentarent.
Terrae motus, ui multa empta, ciuitates Iaponicas adeo concussit ut nonnulli undas maritimas ingentes missurum putabant, quod, quamuis metro Richteriano septimo gradu terra se quatit, non euenit. Sinensis quoque terra motum pollentem accepit.
Apud regionem Carnorum horis superioribus terra quatit atque nonnulla ui sysmografos concussit, qui tremorem subscripsere. More Richteriano uis tertia ac dimidia adhibetur: attamen concussiones ualidiores futurae minime putantur,
Lutetiae, coram paucis adstantibus, inter quos sacerdotes, canonici , operarii, in cathedrali Nostra Domina missa celebrata est. Ne area quidem templi ceteris fidelibus patens fuit ut vespertinis precibus interessent.


SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: