Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 4 mensis Junii 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

RES NOVAE VENETIOLANENSES

De seditione Austroamericana

maduro2.jpg"

Terque quaterque de rebus Venetiolanensibus scripsimus: quam ille consul Guaiḍ potitus rerum, etsi partim, sit atque quam uim ille Praeses Venetiolanus Maduro adhibuerit quamque in eum strenue pugnauit; res omnino aduersa maxime ciuibus qui saepius saepiusque Natione effugiunt. Ille enim Guaiḍ in Praesidem Maduro populum excitauit atque seditiones, tametsi nulla sanguinis stilla effluxit, efflagitauit: hodie tamen ille consul Guaiḍ milites ut arma capiant atque regnum, ut it dicamus, Praesidis Maduro effundant. Qua de causa Praeses Maduro contra eum tela uerborum iniecit atque sedtionem ipsam nuncupauit, quae potestatem suam euertere uult. Milites enim inpetus inter se fecerunt atque pugnarunt hodie, quorum singulus uulneratur.

Scripsit Andreas Nouocomensis - 30/04/2019 23h37



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Gubernator civitatis Minnesotae iterum imperavit ut omnes cives urbis Minneapoleos domi se contineret a prima vigilia huius vesperis ad quartam crastinam; in civitate Georgia praefectus urbis Atlantae idem fecit ad proelia vitanda post necem Afroamericani Georgii Floyd.
Sicut in Italia ecclesiae in aduersa tempestate fores patefecerunt, in Ierusalem, ubi uis morbida diminuitur, ac nonnullis in praeclaris ciuitatibus Arabicis.
Post operae intermissionem trimestrem ob virus coronarium, Minister Primarius Italus Conte declaravit omnes tabernas et thermopolia a postero die rursum aperiri licere, servatis securitatis praeceptis: personae induantur et spatium unius metri inter cives retineatur.
Pretium liberationis Silviae Romano ab Unione Europaea gravis quaestio reputatum est, cum factio terroristica Al Shabaab nummis uti posset ad arma emenda et petitiones parandas.
Sicut ante praescripsimus, ea Siluia Romano post longum exilium Romam reuertit: quam tamen in Italicis innumeri despicione quodamque odio puellam islamicam propter consilium suum religiosum uituperauerunt. Manipulum ei ideo magitratus praebere defendendi causa consuluerunt.


IN ORBE
HOMINES
HOMINES
OPINIONES
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: