Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 21 mensis Maii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DEMERSIT

Cymba depressa est

cymba.jpg"

Lopadusa. Freta ad insulam Maris Interni denuo eripuere uitas migrantium naui Lybica undas obsulcantium: XC infuere carina, quorum LXX prope periere, at XX homines superfuerunt naufragio ipso; nauis oneraria "Mare Ionium", quae Congregatione haud Administratiua correcta est, ipsos homines mari excepit atque conseruauit, qua de causa enim uigiliae Italicae remigium ipsum iussu consulis, ut ita dicamus, comprehenderunt. Auxilii enim nautas magistratus Rei Publicae accusarunt: migrantes enim nauem conscenderunt atque non secus atqui nautae capti sunt. Minister Internorum Italicus Matthaeus Saluini de re: "Portus minime praebebimus detrusu. Litora perclusa sunt. De auxilio illicito ipsi nautae accusantur atque in quaestione defendent se ipsos." Quamquam nonnulli magistratus Administrationis Italicae Ministrique ipsos uituperarunt nautas, perfugae accepti sunt, quorum uita conseruatur eorum auxilio, quod tamquam illicitum inquiritur.

Scripsit Andreas Nouocomensis - 10/05/2019 20h47



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Cum apud Regionem Syrticam inpetus noui inciperent, arma sine fine promota in ciues, quorum fortuna maximo periclo inest: profugi enim ciuitatem magno numero reliquere ac relinquent. LXXV adhuc milium.
Boreoamerica. Praeses Donaldus Trump de re societatis telephonicae "Huawei" consilium nouum cepit: illa uerum industria in tabulis pessimis mercatoriis Boreoamericanis inponitur, qua de causa Administratio Sinensis collegis Americanis haud paulisper inuidit.
Tabula pictoris Claudii Monet in qua manipulus spicarum conspicitur, saepe repetita imago, Novi Eboraci pretio maximo centum et decem millionum dollariorum empta est.
Pentagonus confirmavit manum missilium “Patriae” allatum iri in Medium Orientem ut minis Persarum obsisterent. Ob eandem causam ante nonnullos dies constitutum erat pyrobolarios et classem ad bellandum in sinum Persicum mittere.
Aeronavis societatis Russicae Aeroflot coacta descendere in aëriportum Moscuae ob instantis periculi casum flammis involuta est: ex LXXVIII viatoribus XLI incendio perierunt.


SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: