|
|
NUNTII
INCENDIUM SIBERIANUMFocus borealis
Frigus uertices orbis semper obtinuit: boreali atque australi sub astro
summe algetur. Attamen et ibi in orbis extremis flammae demanare possunt:
Siberianas apud siluas algidissimas totius mundi incendia ui maxima iam
ante mensem euenerunt. Philosophi euentum usitatum adnuntiarunt quamquam
uim huius tempestatis supremam declararunt: tempus enim longissimum uisum
est et magnitudo amplissima. Siluae cum maxime uastantur, aer tum affectus
est: aether nam sordidus propter uaporibus foetidis efficitur; quod flammis
enim magnopere fouet, id est uligines turfarceae: solum atque aethera
contactu ignis uastare possunt, quae creberrime in Russica terra
inueniuntur ac flammis paratae sunt.
Scripsit
Andreas Nouocomensis - 01/08/2019 20h40
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|