Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Martis die 9 mensis Februarii 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Protesters set up camp in Beirut

De Beryti intercessionibus

Octingenta millia partis Hezbollah fautorum - hoc numerum astynomorum nuntii rettulerunt - Veneris die noctuque Beryti fora viasque occupant, rectores postulantes ut officio se abdicent, adfirmantes se a reclamationibus minime destituros esse, donec propositum suum adsequantur: corruptum atque minime legitimum regimen esse, ubi plures sellae Hezbollah legatis contingant. Tabernacula ante regiminis palatia collocata sunt, cibariis et fidibus allatis, ut diu et iucunde reclamantes permanere pergant.

Cum minister primarius Fouad Siniora negavit se ob intercessiones officio abdicaturum esse et libertatem et democratiam Libani periclitari affirmavit, tum nuntius praesidentis USAe Thomas Casey Syrorum et Persarum rectores reclamationes suscitavisse dixit, ut regimen a populo legitime delectum everteretur. Syrorum copiis mense Februario anni MMV domum revertendum fuit, postquam minister primarius Rafik Hariri interfectus est; sed rex Syrorum hodie a Libanensium rectoribus incusatur recentis ministri Petri Gemayel necis.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 02/12/2006 09h17



ANL

BREVES Srilankae coniurationis accusatus comprehensus est dux Sarath Fonseka, qui adversarius fuit anno praeterito praesidentis iterum electi.
Viktor Yanukovych, Russorum amicus, putatur vix praesidens Ucrainae electus esse contra adversariam Juliam Tymoshenko, praesidentem hodiernam.
Trecenta millia saltem incolarum Vasingtoniae et regionum USAe orientalium propter ingentes nives vi electrica carent.
Potestates occidentales dubie respondent Persarum rectoribus, qui uranium extra fines suos ditandum mittere volunt, finem contentioni de armis nuclearibus imponentes
Custodes publici Afgani in vico apud Pacistanos fines se fallentes septem incolas occiderunt.


IN ORBE
SOCIALIA
POLITICA
OECONOMIA
OECONOMIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: