Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Martis die 9 mensis Februarii 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Insulae Fidzienses

De commutatione apud Fidzienses (Fiji)

Dux Franciscus Bainimarama (quem in imagine aspicis) summam rerum vi in Insulis Fidziensibus sumpsit: quarta haec rerum commutatio a XX annis in insulis illis ita facta est. Minister primarius Laisenia Qarase ita officio remotus est, corruptionis a novo domino accusatus.

Commutatio a Don McKinnon, secretario generali "Salutis communis" (Commonwealth), damnata est, qui Insulas Fidzienses a societate illa expelli posse nuntiavit: de qua re ministri rebus exteris addicti Londinii post paucos dies disputabunt. Australiae et Novae Zelandiae legati Insulas poena afficiendas esse censent. Dominus Jona Senilagakali ad tempus minister primarius a Francisco Bainimarama factus est, donec nova suffragia aliquando habeantur.

Viae et fora a militibus crebrioribus nunc occupantur. Andreas Hughes, qui usque ad hunc diem dux astynomorum fuerat, novum regimen rei publicae praesidenti, astynomis, ecclesiis, optimatibus totique populo ingratum esse dixit: ipse mox in Australiam migrabit. "The Fiji Times", maxima insularum acta diurna, editiones suas desinent, dum interdicta non tolerentur. Sed non desunt Fidzienses, qui novos moderatores civibus ex India oriundis iura legitima demum agnoscere posse reputent.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 05/12/2006 23h56



ANL

BREVES Srilankae coniurationis accusatus comprehensus est dux Sarath Fonseka, qui adversarius fuit anno praeterito praesidentis iterum electi.
Viktor Yanukovych, Russorum amicus, putatur vix praesidens Ucrainae electus esse contra adversariam Juliam Tymoshenko, praesidentem hodiernam.
Trecenta millia saltem incolarum Vasingtoniae et regionum USAe orientalium propter ingentes nives vi electrica carent.
Potestates occidentales dubie respondent Persarum rectoribus, qui uranium extra fines suos ditandum mittere volunt, finem contentioni de armis nuclearibus imponentes
Custodes publici Afgani in vico apud Pacistanos fines se fallentes septem incolas occiderunt.


IN ORBE
SOCIALIA
POLITICA
OECONOMIA
OECONOMIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: