Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Martis die 9 mensis Februarii 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Polonium plures,

Polonio plures, quam antea putabatur, veneficio Londinii affectos esse

Latior in dies fit casus polonii veneficii. Nam Demetrius Kotvun quidam (quem in imagine aspicis), qui cum Alexandro Litvinenko in caupona quadam Londiniensi praesente exploratore Andrea Lugovoi Kalendis Novembribus convenerat, post percontationem cum Britannicis Russisque indagatoribus habitam graviter aegrotare coepit, forsitan comate sensum amisit: cuius amicus ac patronus Andreas Romashov nuntium illum falsum esse pro certo affirmat. Andreas Lugovoi etiam in nosocomio receptus est. Item septem homines morbo correptos qui in caupona eadem operam dabant polonium, id est materiam radioactivam letalem, in corpore habuisse compertum est: quamquam institutum saluti tuendae addictum quodvis periculum ceteris civibus adesse imminere negent.

Auctoritates Russorum de veneficio Alexandri Litvinenko olim exploratoris occulti investigare coeperunt, ut interfectorem, dum Russum, in iudicium vocent: Alexander Litvinenko praesidentem ipsum Russorum Vladimirum Putin moriens necis suae accusavisse narratur. Sed longe plura comperienda quam comperta esse videntur.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 08/12/2006 01h08



ANL

BREVES Srilankae coniurationis accusatus comprehensus est dux Sarath Fonseka, qui adversarius fuit anno praeterito praesidentis iterum electi.
Viktor Yanukovych, Russorum amicus, putatur vix praesidens Ucrainae electus esse contra adversariam Juliam Tymoshenko, praesidentem hodiernam.
Trecenta millia saltem incolarum Vasingtoniae et regionum USAe orientalium propter ingentes nives vi electrica carent.
Potestates occidentales dubie respondent Persarum rectoribus, qui uranium extra fines suos ditandum mittere volunt, finem contentioni de armis nuclearibus imponentes
Custodes publici Afgani in vico apud Pacistanos fines se fallentes septem incolas occiderunt.


IN ORBE
SOCIALIA
POLITICA
OECONOMIA
OECONOMIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: