Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De novo igni in Balcania

De novo igni in Balcania

Iovis die Bellogradi in capite Serbiae turbae iratae, quod aliquot regimina rem publicam Kosoviam liberam agnovissent, Regni Coniuncti Germaniae Croatiae Belgicae et Turciae legatorum sedes adortae sunt; alii reclamitantes aedes USAe legati aggressi inflammatas res per fenestras iniecerunt et ad podium adrepentes vexillum fascisidereum inflammaverunt, per totum aedificium ignem admoventes. Cum demum incendiorum exstinctores flammas vicerunt corpus viri combustum compertum est, quem Americani ad legationem spectare negant.

Unio Europaea Serborum regimen admonet, ut legatorum aedes a tumultibus protegantur. Cum Ordinis Nationum Unitarum consilium securitatis communi consensu impetus condemnavit, tum minister Unionis Europaeae rebus exteris addictus dixit vincula amica cum Serbia in discrimen adductum iri, nisi facinoribus finem Serbi faciant. USAe praesidentis nuntia Dana Perino "Aedes legati nostri - inquit - violenti et nequissimi viri adorti sunt: nos magnopere piget, quod custodes publici perturbationes vitare nequiverint." Querelae etiam per litteras Serborum regimini missae sunt. Quod regimen per ministrum rebus exteris addictum Vuk Jeremic respondit facinora illa nefaria et flagitiosa, a paucis vastatoribus perpetrata, minime nationis totius mentem patefacere, Serbiae ita existimationem vulneratam esse.

Cum in Kosovia et cultus et religionis monumenta veterrima Serborum historiae sint, ipsi ob novam rem publicam nuper creatam condolescunt, legem mundanam violatam esse adfirmantes, quam in sententiam et Sinenses et Russi venerunt. MM hominum auctoritatibus Kosoviae auxilii ferendi gratia ab Unione Europaea mense Martio mittentur, legatus autem Russorum apud NATOnem exercitum suum copias mittere posse non negat, nisi perturbationes desinant.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 22/02/2008 15h10



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: