|
|
|
NUNTII
Syria '
De caedibus Syriacis
Foedus
oppositorum nuntiat usque ad hunc diem CCL homines a Lunae die
interfectos esse et vehementer postulat, ut ONUs Consilium
securitatis et Foedus Arabicum cito conveniant ut de factis
cruentis disserant et populum Syriacum defendant, finem
auctoritatum violentiae quam primum imponendo. Amplius centum
milites, qui deserere vellent, in duobus stationibus occisi sunt:
hoc refert Sodalitas Syriaca iurum humanorum speculatoria.
Ordo
Nationum Unitarum existimat a mense Martio, cum contra
praesidentem Bashar al-Assad reclamari coeptum est,
quinque milia hominum circiter enectos esse.
Interea
Persarum regimen ait quinque viros Iranicos qui Homsae, in urbe
Syriaca, apud officinam electrificam operam dare soliti erant, ab
ignotis abreptos esse eorumque libertatem expetit.
Scripsit
Herimannus Novocomensis - 22/12/2011 09h08
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|