Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De navibus Persicis

De navibus Persicis

Magno clamore elato, instrumenta Iraniae communicationis nuntiaverunt duas naves bellicas Persicas, alteram liquidis vehendis, alteram venatoriam, satis vetustam, hesterno die in mare Mediterraneum ingressas esse ut ad portum Syriacum Tartus appellerentur. Navarchus classis Persicae gloriose declaravit naves imperium maritimum rei publicae Islamicae ostendere. Sunt qui existiment nihil novum nec dignum cura accidisse, iterum in anno, sed rerum complexio attente observanda est: societas mutuae utilitatis pacta est ab auctoritatibus Iranicis et Syriacis ad exercitationes navales fovendas. Administer Britannicus praepositus Exteris Negotiis affirmavit, ut scripsit etiam diurnarius Patrick Seale, parvum bellum sine proeliis fieri; interea auctoritates Americae Civitatum Foederatarum nuntiaverunt magnum numerum aëronavium sine pilotis pervolare in caela Syriaca ut ex alto despicerent impetusne custodes publici contra reclamantes facerent.

In terra Syriaca tamen verum bellum geritur: quinquaginta fere reclamantes perierunt his diebus in proeliis contra regiminis milites; in capite Damasceno iterum populus reclamat, cum exeunte mense Ianuario rebelles expulsi esse visi sint. Hesterno die, Zhai Jun, Administer Sinensis Exterorum Negotiorum Praesidentem Syriacum Bashar El Assad visit, exoptans plebis scitum proximi diei Solis de nova forma civitatis pluralismum allaturum esse. Sinenses, qui videlicet rectoris Assad regimini faveant, hortari rem publicam Syriacam et rebelles ut vim desinant ac suffragia quiete factum iri sperare. Sed discrimen oeconomicum ob interclusiones rerum commercialium auxit; mercatura impeditur pretiaque usque ad astra crescunt. Aegritudo etiam apud cives medii ordinis effunditur. Qua re magni interest Syriae ut trames maritimus ad Iraniam teneatur ad opes pecuniarias et militares adipiscendas.

Scripsit Lydia Ariminensis - 19/02/2012 18h41



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: