Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 27 mensis Septembris 2016
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Pussy Riot woman moved to solitary cell over tensions

De puellis captivis

Maria Alyokhina et Nadesda Tolokonnikova, ambae XXII annos natae, custodia bienni damnatae, Catharina Samutsevich post provocationem dimissa: talis fuit sors trium puellarum Russarum (quas in imagine adposita vides) quae mense Februario praeterito in templo cathedrali Moscuensi Christo Salvatori dicato iocosam et impiam cantiunculam cecinerunt praesidenti Vladimiro Putin irridentem. Iudices eas violentiae ex religionis odio ortae damnaverunt.

Agentura Russa Izvestia recenter imagines photographicas trium captivarum in boreali frigore ambulantium per interrete divulgavit. Paulo ante Maria petiit, ut in alium carcerem apud oppidum Berezniki situm tranferretur: nam cum ceteris captivis iurgio contenderat, quod ieiunio reclamandi gratia particeps esse nollet. In ambobus locis aspere vivi narratur.

Tres puellae, quae sibi nomen "Pussy Riot" tribuerant, victimae celeberrimae sunt regiminis Russi: quarum liberatio ex toto orbe postulatur.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 24/11/2012 23h05



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia.

Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%).
Primis sex mensibus huius anni Lutetiam Parisiorum visitaverunt milion peregrinatorum minus quam primo dimidio 2015 anni. Causam esse ictus terroristicos Parisiis Nicaeaeque.
93 annum vitae agens mortua est Greta Friedman, nota photographemate d. 14 Aug. a. 1945 in platea Manhattanensi Times Square facto, cum a milite classiario Georgio Mendonsa ardentissime basiaretur.
Subito inopinateque mense Iulio decrevit graviter, passu 2,6%, exportatio mercium Germanarum.
Antislamica factio Altera Optio Germaniae (AfD) ut 2. maxima vis evadit ex suffragatione in civitate Megalopolis-Praepomerania habita.


POLITICA
OPINIONES
RELIGIO
ATHLETICA
OECONOMIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: