Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 29 mensis Maii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Pope Benedict in Christmas plea for Syria solution

Pontifex Urbi et Orbi alloquitur

Pontifex catholicus Benedictus XVI orationem Urbi et Orbi coram fidelibus in foro Sancti Petri congregatis habuit, ut mos est die Natali Jesu Christi.

Omnes partes bello civili Syriam dilaceranti certantes ad colloquia adhortatus est, ut pax restituatur: "Vos oro atque obsecro - inquit - ut cruoris effusioni finis imponatur et profugis auxilium afferatur. Utinam pax emicet ex ipso Syriae populo, sauciato et disiuncto propter bellum in inermes saevum, in innocentes rapax!" A coeptis tumultibus putantur XXXX milia homines summatim interiisse.

Etiam de caedibus Nigerianis allocutus est pontifex, quibus septimanatim Christifideles a fanaticis Muslimis in templis interficiuntur: quod etiam nocte praeterita factum est, dum missa Natalicia celebratur. Ex novo Sinensium praesidenti petiit ut omnibus religionibus parceret, auxilio ad societatem fraternam creandam agnito, et primum Dei benedictionem in Sinarum rectores invocavit. Christianos omnes admonuit, ut in sua quisque vita properatione oppressa locum et tempus Deo dicent.

Pridie diem Natalem Domini missa nocturna non media nocte sed ante duas horas coeperat, ne pontifex aetate provectus nimio labore oneraretur.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 25/12/2012 23h00



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Israel. Magna demonstratio "Popularium" ad pacem cum Palestinensibus pangendam.
Mississipi. In civitate Lincoln (MI) hodie saeva sclopetatio. VIII perierunt. Militia civilis virum deprehendit.
Hoc verbo Praeses Americanus Donaldus Trump de conventu hodierno cum Pontifice Maximo Francisco dixit.
Mare Lybicum. Aliud naufragium hodie. XXXI homines perierunt. Magna pars pueri.
Roma. Praeses Americanus Donaldus Trump hodie per aeromobilem ad civitatem aeternam pervenit. Cras cum Pontifice Maximo Francisco conventus.


INSOLITA
POLITICA
POLITICA
IN ORBE
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: