Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 25 mensis Julii 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
DE FEMINARUM RECLAMATIONIBUS IN INDIA ADVERSUS VIM AC STUPRUM.

De feminarum reclamationibus

in India adversus vim ac stuprum

Inermis puella die 16 mensis Decembris in vehiculo publico Novae Delhi coram sponso vincto, pugnis et calcibus imposito silentio, a VI adulescentibus violata est, deinde verberata assere ferreo, tandem in viam a laophoro currenti obiecta ut lusus iam taedio affectus. Ante biduum periit infelix post longam extremamque mortis colluctationem. Quod Novae Delhi vehementes reclamationes praesertim feminarum tota nocte excitavit: vigiliae autem ad preces sumptae sunt. Interea qui rei putantur comprehensi sunt.

Erga tam efferatam vim fieri non potest ut non hoc rogemus, praesertim cum cognitum sit autoraedarium inter violatores fuisse: cur tam expedite femina deprehendi potuit in media urbe sub omnium oculis? Nonne aliquis conspexerat et audiverat quid accideret? An nemo auxilium dedit vel petivit?

Violentiam adversus feminas semper exstitisse historia docet sed hodierno tempore citato gradu atque impudentius incedit, velut si feminarum genus puniendum esset sua peculiari natura, suis optatis somniisque, sua laetae vitae spe. Novissima vis feroci ac furenti facie est, prope theatrali, ulciscendi cupida, prorsus etenim tragica. Huic sceleri nova vox creata est: feminicidium. Nec tantum in India, ubi ex antiquissimo more feminae saepissime infantes a parentibus vel adultae fictis causis a propinquis interfectae sunt atque interdum locis remotis interficiuntur, sed etiam in Italia legibus vigentibus humanioribus centum viginti feminae hoc anno necatae sunt cum abire ac maritis discedere vellent.

Toto orbe acta infanda adversus genus femininum augent immo ut belli apparatum ostentatum videntur: a nefariis putatur unam feriendam ut omnes terreantur. Tamen sontes saepe extra poenam manent, quia clam ab is qui summam imperii habent adprobantur, speciem benevolam et paternam ostendentes, re vera occulti auctores, qui opinionis communis participes sint. Sed nunc feminae Indae rebellaverunt: puella tam atrociter violata signum animosae rebellionis facta est: auctoritates attonitae verbis puellam defenderunt obiurgata iniusta nece. At num quidnam decreverunt recentioribus annis ut† tutiorem vitam mulieribus redderent? Interea puellae exsequiae inter tumultuantes celebratae sunt nec vehementes reclamationes intermissae.

(Breviter recensitum a ďCorriere.itĒ 30-12-2012)

Scripsit Lydia Ariminensis - 30/12/2012 18h31



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Puella octennis in Bengala occidentali violata et occisa est; cuius interfectores violenter aggressa est multitudo.
Quindecim saltem periere, ducenti sauciati sunt in Gazae schola ab ONU ducta, ubi inermes Palaestini confugerant.
Endhoviae in aŽriportu militari sollemniter excepta sunt corpora XL civium Batavorum Ucrainam supervolantium, qui ob missile proiectum perierunt.
Superstites qui lintre Lopadusae litus attigerunt narrant CLXXX exules in mari periisse: alii demersi, alii cultris occisi.
ONUs consilium securitatis postulat, ut liceat loca inire ubi aŽronavis Malaysiana decidit, missili icta.


SCIENTIAE
HOMINES
OPINIONES
RELIGIO
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: