Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Solis die 20 mensis Aprilis 2014
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Assad rursus in publicum prodiit

Assad rursus in publicum prodiit

Spatio VII mensium intermisso Bashar al-Assad rursus in publicum prodiit acriter in civitates occidentales, in vicinos Arabicos et in eos invehens, qui regimini suo oppositi essent. Praeses Syriae paratus esse videbatur ad bellum continuandum: tam diu pugnatum iri, dum omnes territores e Syria fugati essent, Assad in theatro musico Damasceno frequentissimo asseclis plaudentibus clamavit.

Hoc bello nationem Syriam cum suis hostibus dimicare, scilicet cum homicidis societatis Al-Quaida et cum hominibus sceleratissimis. Quos cum nomine religionis caedem facerent, civitatem eversuros Syriamque deleturos esse.

Gubernatores Arabicos occidentales Assad vehementer incusavit ob auxilium, quod adversariis suis ferrent; sed illos perfidiae poenas daturos. Cum civitates rebus Syriacis commodi sui causa intervenirent, se Russis, Seris et Persis magnam habere gratiam, quod interventiones semper pernegavissent. Persuasum esse sibi Syriam ex hoc bello fortiorem exituram. Praeterea auctoritatem suam minui se non passurum nulliusque iussa se secuturum.

Cum haec diceret, identidem asseclarum ovantium audiebantur hae fere voces: “animis nostris et sanguine nostro te defendemus!”

Assad, quod iam anno superiore proposuerat, hac quoque oratione repetivit: se concilium velle convocare ad reconciliationem concordiae, praeterea se esse paratum ad constitutionem rei publicae renovandam et ad comitia habenda. Sed nullo orationis loco id cogitare visus est, ut munere se abdicare vellet. Immo “altera manu”, inquit, “rem publicam renovabimus, altera territores delebimus.” Solutionem adhuc in irritum cecidisse, quod inter adversarios suos nemo esset, quocum de ea re agere posset. Tamen se suosque semper paratos esse ad dialogum; se colloquia non recusare nisi cum iis, qui patriam peregrinis vendidissent.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 07/01/2013 23h39



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Carmen Paschale Lydiae legitur in rubrica Poesis.
Gabriel Garcia Marquez, praeclarus librorum auctor Latinoamericanus, aetate provectus diem supremum obiit.
Carmen metro choliambico a Volfgango confectum legitur in rubrica PoŽsis.
Multo mane pyrobolum diruptum est Athenis ante argentariam publicam.
Factio dextera Fidesz longe praevaluit in comitiis Hungaricis contra laevam partem; increscit Jobbik, factio nationalistica.


RELIGIO
OPINIONES
RELIGIO
INSOLITA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: