Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Mercurii die 22 mensis Maii 2013
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Exercitus feminae Americanae in primum agmen mittentur

Exercitus feminae Americanae in primum agmen mittentur

Leo Panetta, Secretarius Publicae Defensioni Unitarum Americae Civitatum praepositus constituit nullum impedimentum fore quin feminae milites in primo agmine proeliantur. Quod decretum repente copiarum vim augebit. Praeterea ipsis belli regendi rationem regere licebit dummodo decem saltem annos militaverint. Quod, relatum a nuntiis vulgandis instrumentis, ab auctore Pentagoni Vasintoniae aedificii vulgatum est. Nuntius iam  publicus redditus est. Mutatio legem anni MCMXCIV (1994) evertit ex qua mulieres prohibitae sunt quominus in prima acie peditatus et tormentorum humi pugnarent, immo posthac virium peculiarium navalium (Navy Seals) poterunt participes esse. Auctoritatibus militaribus usque ad annum MMXVI concedetur excepta producere quibus a nonnullis muneribus feminae impediantur.

Nunc decem centena milia militum et centum numerantur ex quibus quattuordecim centesimae partes mulierum. Iam a longo tempore hoc frustra petebatur, sed recentissimis bellis militantes feminae auxilio missae re vera pugnaverunt ita ut DCCC vulneratae sint, CXXX enectae. Ut in prima acie bellarent aliquae in ius adversus Pentagonum adierunt. Ad quod adsequendum SocietasAmericana pro Civilibus Iuribus magno auxilio fuit.

Scripsit Lydia Ariminensis - 25/01/2013 17h01



Catherine Gauchon
Artiste peintre

ANL

BREVES XC homines Oclahomae ob turbinem interierunt, quorum XX pueri et puellae in diruta schola.
Turbo vehemens suburbia Oclahomae urbis verberat, tota res publica illa procellis biduum perturbatur.
“Angela Merkel Hitler similis est, Hungariam ita tractat, ut ille cum nos invasit." Haec verba inopinate dixit minister primarius Hungarus Victor Orban.
Georgius Raphael Videla, dux Argentinus qui patriam suam fera dictatura oppressit, LXXXVIII annum vitae suae agens, in vinculis mortuus est.
In Cambodia aedificium ubi crepidae fabricabantur de improviso corruit et nonnulli operarii mortem sub lateribus obierunt.


POLITICA
IN ORBE
INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: