Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 4 mensis Maii 2015
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De comitiis Italicis

De comitiis Italicis

Exitus comitiorum in concilio inferiore partem maiorem sellarum parti sinistrae tribuit, in senatu nulli, Italiae res diutius dubias reddens.

Italiae cives comitiis intersunt, quorum exitus omnes maximi momenti censent fore non solum paeninsulae sed etiam toti Europae. Nam putant plerique observatores finem impositum iri diuturnae dicioni Silvii Berlusconi, qui per XX annos, brevibus intervallis exceptis, continenter Italiae regimini praefuit. Ante XV menses ipse coactus est gubernaculo cedendo Mario Monti, spectato magistro universitatis, propter rei publicae ingravescentem statum oeconomicum. Die Solis Lunaeque civibus Italicis renovanda sunt duo concilia legibus probandis addicta; etiam in Langobardia et Latio, magnis Italiae regionibus, eligenda sunt concilia et gubernatores.

Silvius Berlusconi, qui Populo Libertatis praeest, neglectis pluribus scandalis cum Foedere Septentrionali aliisque sociis dextrae partis sperat se novum regimen ducturum esse, vectigalium deminutionem promittens; cuius maximus adversarius est Petrus Aloisius Bersani, a fautoribus mediae et sinistrae partis electionibus primariis delectus, praesidens Factionis Democraticae quae pactiones confecit cum factione cui nomen est "Sinistra Natura Libertas" et cum minore factione moderata. In medio stat Marius Monti, regiminis hodierni minister primarius, cum minoribus partibus catholicis et dextris. Factiones communisticae cum "Italia Virtutum" Antonium Ingroia praeclarum iudicem candidatum proponunt, opiniones liberisticas et operariorum oppressionem firmissime repugnantes. Contra omnes eloquitur Josephus Grillo, histrio comicus qui famam sibi spectaculis televisificis comparavit, omnes politicos reiciens: cuius Factio Quinque Stellarum, nullis politicis candidatis, putatur magnum assensum sibi comparatura esse, sicut anno praeterito in Sicilia.

Die Lunae vespere incertus exitus cognoscetur.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 24/02/2013 22h38



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Nonnulla milia Falasarum Iudaeorum cutis nigrae ex Ethiopia oriundorum reclamitant in urbe Tel-Aviv contra, ut dicunt, odium phyleticum regiminis Isrealiae. Tumultus Falasarum coepit ante abhinc tres dies, postquam biocolytae verberaverunt in via publica unum "Iudaeroum nigrorum".
Plus quam 5800 immigrantes Africani Siciliam petentes periculo mortis in mari erepti sunt ultimis duobus diebus a nautis Italicis. Minister primarius Italiae, Matteo Renzi, accusat Unionem Europaeam non satis agere ut Italiae opes in hac difficultate sint datae.

Iam 7.040 victimae numerantur terrae motus, qui ante septimanam percussit Nepaliam Tibetiamque.
Irania in Sinu Persico, ictibus monitoriis datis, vi cepit navem onerariam "Maersk Tigris", quae, licet sub vexillo Insularum Marshall navigaret, nautis solum Asiaticis aut ex Europa Orientali, pertinet ad nauclerum US-Americanum.

Supplicio in Indonesia peracto septem peregrinorum quattuor Nigerianorum, duorum Australianorum et unius Brasiliani, qui omnes importatione narcoticorum ab iudicibus anno 2005 damnati erant regimen Australiae revocavit ad consultationes legatum suum e Iacarta.
Secundum biocolytas Nepalenses, numerus victimarum tremoris terrae in Nepalia et Tibetia fieri posse fere quattuor millium (4.000).

In labina nivis sub Monte Everest facta 18 homines vitam amiserunt, 7.180 sauciati sunt, quorum in numero permulti alpinistae peregrini.
Coffea effusa in instrumenta volandi ab uno gubernatorum effectum est, ut aeronavis praesidis Serbiae Tomislav Nikolic, qua Romam petebat, ut cum papa sermocinaretur, debuit Singidunum (Beograd) redire, ne calamitas aeria eveniret.


SCIENTIAE
OPINIONES
RELIGIO
INSOLITA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: