Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 24 mensis Aprilis 2014
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
ANTE CONCLAVE CARDINALES CONVENISSE

Ante conclave cardinales convenisse

Hoc mane in Synodi Aula Nova Cardinalis Angelus Sodano Collegii Cardinalium decanus primam Congregationem communem aperuit ad colloquendum et disputandum ante Conclave de Papa eligendo. Adfuerunt primo conventui CXLII Patres Purpurati ex CCVII, quorum CIII electores numerati sunt. Defuerunt XII, posteris diebus perventuri. Constat omnes quibus nihil legitimo impedimento sit se interesse cogi, quamvis iis qui aetate LXXX annos superarint abesse liceat. Intra diem VI mensis Martii universos Romae fore. Ex primis actis de silentio iuravisse affirmantes : “Promitto, me obligo, ius iurandum do”; deinde manu imposita Evangeliis : “Sic Deus me adiuvet et haec Sancta Evangelia quae meapte manu adtingo”. Conventus non intermittentur donec omnes convocati adfuerint: tunc Collegium diem dicet Conclavis incipiendi. Cardinales semel vel bis in die convenient. Quomodo fiant Congregationes et Conclave constitutio apostolica “Universi Dominici gregis” edicta a Iohanni Paulo II anno MCMXCVI moderatur, in qua et Cardinalium vestimentum accurate definitum est. Tempore sedis vacantis talaris vestis nigra torulo ornata praescripta est cum ligamento rubro et pilleolo eiusdem coloris.

Sunt qui putent Conclave inceptum iri hebdomade postera; die Paschae novum Pontificem fortasse iam habebimus. Nihil provideri potest de Papae electione; tamen quidam Cardinalium grex petit ut Novus Pontifex polliceatur non ad tempus, sed perpetua vita se expleturum munus.

Scripsit Lydia Ariminensis - 04/03/2013 21h00



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Factiones Palaestinenses Fatah et Hamas post diuturnam simultatem invicem reconciliant, singulum regimen una creaturae.
Carmen Paschale Lydiae legitur in rubrica Poesis.
Gabriel Garcia Marquez, praeclarus librorum auctor Latinoamericanus, aetate provectus diem supremum obiit.
Carmen metro choliambico a Volfgango confectum legitur in rubrica Poësis.
Multo mane pyrobolum diruptum est Athenis ante argentariam publicam.


OECONOMIA
RELIGIO
OPINIONES
RELIGIO
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: