Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 22 mensis Octobris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Sectatores extremae dextrae in Hungaria summis praemiis donantur

Sectatores extremae dextrae in Hungaria summis praemiis donantur

Administratores rei publicae Hungarae summis eos affecit honoribus, ex quorum vocibus odium et Iudaeorum et Athinganorum apparet. Nuperrime enim nuntiatum est Franciscum Szaniszlo diurnarium (quem in imagine adposita aspicis) praemio Tancsicsiano esse honoratum. Qui honor summus apud diurnarios habetur. Szaniszlo, cum conspirationes fictas Iudaeorum in statione televisifica, quae ad factionem „Fidész“ pertinet, divulgasset Athinganosque semisimias appellasset, a magistratibus anno MMXI multatus est.

Etiam Cornelius Bakay archaeologus pro meritis suis insigni est honoratus. Qui dixerat Iesum minime Iudaeum fuisse, sed principem Parthicum, quae gens Hungaris esset consanguinea. Praeterea Iudaeos aetate media commercium servorum fecisse insimulavit. „Cruce aurea“ Ioannes Petras, cantor princeps „Carpatiae“ , gregis cuiusdam musici, donatus est. Qui grex, ut qui ad factionem extremam „meliorum“ (Jobbik) pertineat, in carminibus suis „nationem immaculatam“ praedicat hortaturque, ut fines Hungariae vi commutentur.

Zoltán Balog, cuius est eiusmodi praemia dare, dolendum esse dixit, quod Szaniszlo ita honoratus esset; se de vocibus eius certiorem factum non esse. Tamen lege non fieri posse, ut praemium ab illo abiudicaretur. De honoribus reliquorum Balog tacuit.

Plus decem eorum, qui annis superioribus eodem praemio erant donati, ob Szaniszlonem ita honoratum suum quisque praemium rei publicae reddidit. Plurimi enim persuasum habent ex eo, quod viris supra dictis ea praemia dederint, apparere, quantum magistratus partibus extremae dextrae faveant.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 18/03/2013 06h33



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Ottavae, in capite Canadae, postquam miles apud monumentum bellicum vigilans occisus est, armati in sedem senatoriam ingressi pluries sclopetaverunt.
Synodos generalis episcoporum catholicorum de familia expleta est; die Solis Paulus VI, pontifex qui anno MCMLXXVIII obiit, beatificatur.
In Himalayae montibus, totius orbis supremis, inexspectata procella nivea montium lustratores deprehendit, quorum duodetriginta saltem interierunt.
Custodes publici vehementer adgrediuntur reclamantes, qui in foro Hongkongensi libera comitia iam diu postulant.
Marina Silva, candidata factionis viridis ad Brasiliae praesidentatum, nuntiat se in comitiis imminentibus suffulturam esse candidatum conservativum contra hodiernam praesidentem Dilmam Rousseff


OECONOMIA
RELIGIO
IN ORBE
OPINIONES
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: