Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Jovis die 28 mensis Julii 2016
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Pontificem Franciscum cum praecessore oravisse

Pontificem Franciscum cum praecessore oravisse

Ante biduum res unica facta est quae, mirabilis visu, numquam acciderat in Ecclesiae Catholicae bismillenaria historia: Summus Pontifex nuper electus praecessorem, Papam emeritum qui munere se abdicaverat, convenit. Papa Franciscus se Castrum Gandulphum contulit ubi in aëriportu elicopterorum receptus est a Benedicto XVI, antequam inter se complexi essent. His verbis Pater Fredericus Lombardi de re suam sententiam tulit: “Occasio fuit maximae et altissimae communionis”. “Colloquium tempus Papae Emerito dedisse renovandi oboedientiam et reverentiam successori nec non Pontifici maximas gratias agendi praecessori pro Ministerio effecto”.

Bergoglio et Ratzinger simul ad Domum Apostolicam contenderunt ut in tablino colloquerentur et prandium cum suis secretariis sumerent. Deinde cum oratum adissent in sacellum Castri Gandulphi, Benedictus Pontificem considere vellet in genibus flectendis scabello Papae sed Papa maluit ambos ad oratum simul considere, “ut fratres”. Pater Lombardi addidit primum eos inter se convenisse, sed toties Pontificem animum advertisse ad praecessorem atque hunc iam antea professum esse se Papae oboediturum. Tandem Pontifex Franciscus Papam Emeritum donavit Sacra Icone “Virginis Humilitatis”, quam Benedictus animo commotus accepit, maximas gratias agens.

Scripsit Lydia Ariminensis - 25/03/2013 22h30



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Cultro armatus Iapo occidit 19 homines & 26 vulneravit in nosocomio debilium praefecturae Kanagawa.
Tituli Nintendo, Iaponicae fabricatricis ludi Pokemon Go, post 120% incrementum spatio praeteritarum trium septimanarum, amisit die Lunae in bursa Tokiensi 18% pretii.
Novissimus computus victimarum Monachii esse 9 mortuos, 16 sauciatos. Sclopetator solus erat, post facinus ipse sibi manus intulit.

Saltem 6 homines necati, multi autem vulnerati sunt tromocratis sclopetantibus in emptores ambulantes per pantopolium prope Hortum Olympiacum Monachii.
Condicio extraordinaria trium mensium introducta est in Turcia post coniurationem militarem a regimine praesidis Erdogan expugnata.
Securi armatus 17 annorum puer Afghanus adortus est peregrinatores in tramine locali prope Herbipolim (Wuerzburg) Bavarorum. Tres philotheori Serici graviter vulnerati pro vita in nosocomio pugnant.

Sclopetatione in urbe Baton Rouge civitatis Ludovicianae occisi sunt tres vigiles publici, tres alii sauciati. In fine, biocolytis contigit necare ipsum sclopetatorem, qui antea fuerat miles delectus.


INSOLITA
OECONOMIA
OPINIONES
OECONOMIA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: