Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 21 mensis Aprilis 2015
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De metallariis in Tibetania ...

De metallariis in Tibetania ...

LXXIII fossores Tibetani ante biduum interclusi sunt ingenti terrae lapsu qui ex nuntiis Sinensibus relatis omnes putantur perisse, nec tamen adiutores excavare intermittunt quamquam sine ulla spe ut incolumes inveniant. Metallarii in opere erant apud fodinam publicam Sinensem auro excidendo, quae abest LXVIII chiliometra ab urbe capite Lahasa, cum repente ab alto montis latere ingentissima fragmentorum, saxorum et luti copia (vicies centena milia cubicorum metrorum) partem trium chiliometrorum circuitu operuit.

Fodina sita est quattuor milia metrorum et sescenta in altitudinem ubi amplius mille homines auxilium ferunt cum ducentis machinis et canibus ad succurrendum. Res difficilior nimio frigore efficitur. Ab auctoritatibus calamitatis causa fertur natura fuisse, sed re vera, ob magnam metallorum operam in Tibetaniae territoriis, saepe montium partes labuntur. Usque ad hoc tempus nullus superstes nec cadaver inventus est. Qui perierunt putantur plerumque generis Sinensis Han, qui migraverant ut operam darent fodinis illic conditis maxima societate metallorum Sinensi cum magnae divitiae aureae in montibus Tibetanis invenirentur.

Scripsit Lydia Ariminensis - 31/03/2013 09h51



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Anno 2018 aut 2019 Iapones verisimiliter missuri sunt automaticam navem cosmicam (sine sc. astronautis) in Lunam nuntiavit Iaponica Agentura Cosmica JAXA.
Muhammad Mursi, quondam praeses Aegypti necnon dux Fraternitatis Musulmanae, damnatus est in 20 annos carceris propter instigationem tumultus populi.
Celeritate 603 chiliometrorum horalium cucurrit tramen Iaponicum "magneticae levitationis" (Maglev) currendo super crepidine experimentali ad Tochium. Ad usum periegrinatorum celerrimum tramen mundi datum iri anno 2027.
Mufti principalis urbis Ancyrae permisit fidelibus usum chartae hygienicae ad intimas partes corporis purgandas, in his locis terrae, ubi desit aqua currens.
Norvegia ut prima terra mundi habebit totam sui radiophoniam digitalem. Ab anno 2017 nulli stationi radiophonicae licebit per aethera programmata emittere. Rectores stationum hoc facto gaudent, credunt enim se ad plures auditores perventuros.


RELIGIO
INSOLITA
RELIGIO
OECONOMIA
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: