Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 26 mensis Novembris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De diurnariis Italicis in Syria raptis

De diurnariis Italicis in Syria raptis

Ante triduum IV diurnarii Italici in Syria a grege armato rebellantium extremarum partium non Praesidi Assad faventi, rapti sunt, quorum unus Amadeus Ricucci programmati tertii retis televisifici “Nos sumus historia” interest; hic iam mense Octobri in Syriam se contulerat ut de pugna apud Beroeam narraret. Proditores feruntur qui eos comitati sunt ut fines a Turcia ad Syriam transirent. Raptorum nuntius ab auctoritatibus sedis Administri exteris negotiis praepositi affirmatus est : “Opus esse ut maxima cautio adhibeatur: eos liberos fore intra diem Lunae ”. Quod est videlicet in spe, sed nihil certum cognitum est.

Ut scriptum est in actis diurnis Syrianis, captivi allati sunt in partem Syriae spectantem ad Septentrionem non longe ab oppido Idlib. Non amplius scitum est, praesertim quod silentium a grege Administri discrimini praeposito, a diurnariorum ordine invocetur. Situs interretialis curatrix Aya Homsi “Optime manent et cras liberi erunt”, ait; “ Nullius obsides sunt; ad breve sunt retenti”. Amadeus Ricucci cum discipulis duarum scholarum altioris gradus oppidi Fani Sancti Lazari Savenensis provinciae Bononiae consilio diurnariorum artis interest: discipuli cotidie per interrete (programmate Skype utentes) communicantes cum eo proposituri erant itinera, nuntios scribendos, narrationes.

Diurnarii, ex nuntiis relatis, retenti sunt quod pellicula militum stationes impresserint: exploratores fortasse existimati sunt. Titulus pelliculae televisioni parandae “Silentium, peritur” index rei videtur.

Scripsit Lydia Ariminensis - 08/04/2013 00h04



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Fergusone, in USA, non desinunt tumultus post absolutionem astyphylacis, qui adolescentem nigricolorem in horto publico occidit.
Cives Tunesiae hodie comitiis intersunt, ut praesidentem rei publicae eligant.
Ordo Mundanum ad Salutem tuendam nuntiat in Madagascaria XL homines propter pestem obiisse, plures contagione affectos esse.
Michael Nichols, auctor praeclarae pelliculae filmicae cui nomen est "Laurea ornatus", anno MCMLXVII editae et praemio Ansgariano affectae, iam aetate provectus mortuus est.
Hierosolymis in synagoge quadam sicarii Palaestinenses fideles Judaeos adgrediuntur et occidunt sclopetationibus et securibus.


RELIGIO
RELIGIO
POLITICA
HOMINES
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: