Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 21 mensis Aprilis 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De die totius orbis iuventuti dicato

De die totius orbis iuventuti dicato

Multa milia iuvenum totam noctem peregerunt ante diem ultimum itineris Pontificis Francisci iuventuti dicati in litore vici Capocabana Flumine Ianuarii in magna urbe Brasiliana. Pontifex iam iuvenes convenerat priore vespere ut vigiliae precis adesset. Ante triduum iuxta litus iter fecerat inter fideles autocineto aperto vectus colloquens interdum et pueros amplectens; flumen fidelium omnis aetatis, decies centena milia numerati sunt, laete eum acceperunt dum lente autocinetum procedit.

Omnes sic laudaverat: “Vobis gratulor quod non pluviam timetis: vestra fides firmissima est!” Quod evenit sub diei gravioris finem quo a Pontifice vicus miserrimorum nominatus Varginha visitatus erat cuius incolis animose declaravit: “Desint inaequalitates! Non derelicti estis, Ecclesia est vobiscum, Papa vobiscum est”. Hodie de tabulato hoc loco Missa celebrata est cui magna multitudo, tricies centena milia, ut reputatur, interfuit.

Breviter Pontifex sic iuventutem hortatus est: “Ite sine metu ut serviatis; his diebus Christum convenimus, sed postea ne conclusi maneatis in ecclesiis, inter vos, ite quocumque ut amorem Dei effundatis; opus est testimonia fidei Christianae esse; Christus nos semper comitatur et sustinet; Evangelium est universis hominibus, non solum propinquis, amicis. Nuntiare Evangelium valet amorem Dei ferre ut funditus malum et violentia in orbe tollantur; ut nimii sui amoris, intolerantiae et odii saepta deleantur et evertantur, ut novus orbis fiat. Vos, iuniores, praesertim cum laetitia et animi ardore evangelium nuntiaturi estis. Jesus Christus vobis confidit, Ecclesia vobis confidit, Pontifex vobis confidit. Coniuncti ite, non soli, Christus docuit, ut communio fiat”.

Sub finem sacrae sermocinationis haec repetivit “Ite, sine metu, ut serviatis”; tandem auxilium Virginis matris omnibus invocavit.

Scripsit Lydia Ariminensis - 28/07/2013 19h06



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Laetus dies Paschalis sit omnibus lectoribus et scriptoribus!
Cathedralis Nostra Domina graviora damna accepit ob incendium, tamen res pretiosissimae servatae sunt vel putantur restaurari posse. Primis tres diebus post calamitatem mille milliones euronummorum a ditissimis societatibus pro refectione iam promissi sunt.
Templum primarium Nostra Domina Lutetiae flagrat; flammae vorant praeclarum signum religionis Christianae et artis Europaeae. Incertum est an servari possit.
Cum Tripolis obsideretur, scholae conclusae sunt et cibaria coempta; Itali in opera apud societates petrolei a Libya profecti sunt. Praeses Serray proditionis ducem Haftar accusat simul et Praesidem Francogalliae Macron.
Cum foedus Brexitus a populi Consilio repulsum tertium sit, Ministra Primaria Theresa May ultima experietur: ignoratur num pactum levius oblatura sit an novum plebis scitum.


SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: