|
|
NUNTII
Untitled
"Homicidio paria facinora"
Praesidens Coreae meridionali Park Geun Hye habet facta
perpetrata a gubernatoribus navis traiectoriae Sewol, quae ante
oram Coreanam die XVII mensis Aprilis demersa est,
"homicidio paria facinora, quae minime intellegi, minime
adprobari possint." Maximus gubernator et sex nautae in
vincula coniecti sunt ab investigatoribus accusati, quod viatores
non defendissent navimque cum demergeretur reliquissent. Etiam in
dominos societatis, quae navim traiectoriam gerebat,
investigatur, quod putentur nautas haud apte docuisse, quomodo
periculum eius generis obeundum esset. Superstites retulerunt
post factum viatores iussos esse quiete sua quemque in cella
manere, non in scaphas descendere. Ante nonnullos dies se
suspenderat magister ille, qui de illo discipulorum itinere
parando curaverat.
Ad hoc tempus LXIV cadavera recuperata sunt, CCXL circiter
homines desunt.
Scripsit
Herimannus Novocomensis - 21/04/2014 22h43
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|