Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 16 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OECONOMIA
EURONATIONES

EURONATIONES

Cyclus oeconomicus qui post bellum mundanum secundum initium cepit, ob mutationes politicas atque monetales nunc finem invenit.  Europa et Status Uniti in summo nunc discrimine versantur.

In Statibus Unitis factiones democrata et republicana invicem certationes de expensis publicis agunt, eoque magis quod anno insequenti cives ad comitia convocabuntur. Republicani expensas constrictas postulant, democratae vero id nolunt, quia expensae pro necessitatibus socialibus magni ponderis sunt in suffragiis petendis;  at quoniam in utraque factione insunt quidam paene indociles atque effrenati, intra parlamentum et foris acriter disputabunt.

Interea, pecunia ad expensas publicas solvendas usque ad diem 23 Novembris vix prompta et permissa est. Praesidi Obamae non facilis erit res.

Unio Monetalis Europaea orta est a politicis Europaeis, qui ab anno 1988 pertinaciter atque obstinate operam dederunt ut eodem nummo omnes uterentur, at de ipsa oeconomia non curarunt, nam siverunt magnas expensas fiscales fieri, ita ut lartigio socialis plurimis abunde et plus aequo faveret vel in Hispania, Lusitania, Graecia.

Foedus Maastricht, prout statuebat ne ulla natio supra certum modum pecuniam impenderet, saepe a Francogallia atque Germania neglectum est, adeo ut illum modum superabilem fieri multae nationes cupirent. Itaque non paucae pecuniam immodice impenderunt. Praeterea multi privati, qui a nummariis sunt abunde mutuati, rebus mensariis ab anno 2008 ingravescentibus, non facile pecuniam restituent.

Haec omnia supra dicta maxime in Graecia possunt aspectari; ibi non solum expensae publicae nequiter erogatae sunt, sed etiam rationes fiscales dolose finxerunt.

In Europa sociales largitiones innumerae et nationalia debita oeconomiam laederunt.  Remedia autem diuturno tempore egent, et quae politici proponunt, dubia sunt atque incerta, et idcirco negotiatoribus atque industrialibus inceptoribus securitatem ferre non possunt.

Scripsit Paulus Kangiser - - 29/08/2011 23h08



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: