Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OECONOMIA
Aquae olim deficient?

Aquae olim deficient?

Aqua omnibus viventibus prodest, necnon hominibus qui et domestico usui et in agris colendis atque fabricationibus vel rebus fodinariis electricitateque generanda atque in circumiectis servandis ea utuntur. Aqua autem in nostro planeta abundat nam tres eius partes aqua coopertus est; maior igitur aquarum pars mari continentur.

Quod ad ipsos homines pertinet, centesima pars est nobis in usu; attamen abhinc sexaginta annos ob incolarum incrementum in dies plus aquae requiritur et hominibus et agriculturae, cui maxima aquarum pars est necesse, necnon hodiernis industriis.

Copia autem et penuria aquarum non sunt in singulis nationibus eaedem, nam aqua ex rerum natura impariter distribuitur neque imber in terram semper eodem modo cadit; inde fit ut aliquot nationes siccitate paene perenni afficiuntur. Etiam putatur mutatione climatica res in peius evenire posse atque graves certationes propter aquam inter nationes orturas esse, nam et agricolae et fabricatores sibi plus liquoris in dies postulaturi sunt.  Sed contra sunt signa temporum quae nobis spem ferunt futuri melioris. Non enim est comprobatum aquam ob mutationem climaticam deminutum iri, sed, quod est creditu facilius, pluviae diversis locis cadent, ita ut terrae quae antea fuerunt aridae postea erunt umidiores et vice versa; ex quo aliquot regiones penuriam patirentur at tota aquae vis similiter in toto planeta permanebit.

Aliqui verentur ut aquarum quanti sit copia agnosci possit et idcirco certitudine careamus de vero et securo metiendi modo; at saepe huius rei oblitum est: utilitatem technologiae ope in dies maximam ex minore aquarum copia haberi posse, adeo ut plurimis rebus usus satisfaciat.

Videamus vero aliquot nationes quae aquae vel carent vel parum habent. Israeles, quibus aqua non est satis, et plantaria guttatim irrigant et quae aqua ab exteris coluntur, ea important vel holera pomaque; itaque ipsi  minus aquae impendunt, nam, ut dicitur,  aqua virtuali utuntur, id est, aqua quae holera pomaque in exteris terris irrigavit.  Kuwaitiensis autem terra omnium aquis egenissima est, sed ex mari aqua desalinata magno pretio utuntur; inde igitur comperitur eos, qui aqua naturaliter carent vice aquae pecunia uti posse; in aquis vero regendis ducendisque opum etiam ingentium opus est ne calamitates oriantur; itaque in terra Batava quae  libra marina inferior est et quae facile inundatur, magnae moles fluctibus opponuntur et inundationes vitantur; quae quidem moles magno pretio extruuntur.

In nationibus vero evolutis perpauci aquam potu salubrem desiderant, nam omnibus sufficit; sed contra in Africa multi populi aqua salubri carent non semper propter aquae inopiam sed quod techonologia carent ut aquam ex puteis quaerant, exhauriant, purgent; qua de causa non pauci Afri morbis ex aqua contaminata afficiuntur.  Aquae igitur valde necessariae sunt sed tamen magis necessariae sunt opes ab oeconomico progressu acquisitae; scimus enim in nationibus bene moderatis id fieri; ibi imprimis agendi mercandique libertate cives fruuntur et deinde leges, si casus ferat, quae prosint omnibus et quae incrementum oeconomicum foveant, rogantur atque approbantur.

Scripsit Paulus Kangiser - - 12/02/2012 10h29



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: