Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 20 mensis Januarii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OECONOMIA
Usura negativa Helvetorum

Usura negativa Helvetorum

Argentaria Nationalis Helvetorum (ANH) decrevit rem in orbe oeconomico rarissimam: usuram depositariam ANH a die 22 Ianuarii fore -0,25% (minus viginti quinque centesimarum). Usura haec pertinet tantum ad collocationes magnas, maiores decem milionibus francorum (CHF).

Id significat, si alia argentaria pecuniam ANH commiserit, lucrum non obtinebit, sed econtra - damnum contrahet. Eo modo ANH prohibere vult, ne argentariae alienigenae porro pecuniam in francum Helvetorum (CHF) collocatam teneant, nam si moneta hawc ab omnibus petitur (notus est enim CHF ut "pecunia tuta") fit ut francus nimis valeat. Validiore franco autem oeconomia Helvetorum laborat, nam exportare merces Helveticas difficilius efficit franco caro quam vili.

ANH se intervenire decrevit postquam francus validior 1,20 euronis die Iovis breviter factus est.

Scripsit Stanislaus Tekieli - - 20/12/2014 16h18



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA




BREVES Consilium Populare Britannicum pactum de Brexitu a Ministra Primaria Theresa May factum cum Unione Europaea reiecit. Qua re princeps Laborista Jeremy Corbyn rogationem diffidentiae adversus administrationem produxit. Quamquam hoc non bene evenit, periculum est ne exitus ab Europa sine foedere fiat.
Melita. Administratio Melitensis, cum se migrantes a nauibus "Maris Oculis" minime excepturam dixerit, demum homines in alto mari ad litora sua appellare passa est.
Italia. Minister Primarius Conte hodie de re migrantium XLIX in nauibus "Maris Oculis" adfert: "Si Minister Saluini eos excipere non uult, egomet aeronauem admittam ut conseruentur."
Nova proelia die Saturni facta sunt Lutetiae, ubi rebelles flavo colobio refringenti induti capsas purgamentorum, vehicula et autocineta incenderunt. Machina effossoria pertudit sedem Administri. Hodie etiam feminae reclamaverunt.
Melius est vivere ut athei quam Christiani qui oderunt atque aliis maledicunt, ait Summus Pontifex.


INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: