Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OECONOMIA
CRISIS ILLIDIT INCEPTA ARCHITECTONICA

CRISIS ILLIDIT INCEPTA ARCHITECTONICA

Loco turris aedificium stativum

Hodiernam crisin oeconomicam globalem ortam esse constat e crisi hypothecarum in Civitatibus Unitis Americae Septentrionalis (USA), cuius primi effectus sentiri potuerunt aestate anni 2007. Nimirum crisin hanc maxima cum mordacitate irruisse in industriam aedes struendi. Propter lacunam pecuniae, quae ab argentariis facile creditum daretur amota sunt consilia struere nonnulla aedificia, de quibus ante duos tresve annos architecti acriter disputando inter se pugnabant, hi ea laudantes ut miracula XXI saeculi, illi castigantes ut exempla gustus mali. Ita ante tres abhinc septimanas magistratus Moscoviae nuntiaverunt se reliquisse consilia struendi altissimae aedificationis Europae: scilicet 118 tabulationum Turris Russicae (Russia Tower, in photographemate a laeva), quae attingenda putabatur altitudinem 612 metrorum et ponenda solis quinque chiliometribus a Palatio Cremlino, in media ergo Moscovia. Auctorem adumbrationis huius turris esse praeclarum architectum Britannicum Normanum Foster. Loco Turris Russicae erectum nunc iri aedificium stativum autocurruum modicae altitudinis nonnullorum tabalationum - nuntiavit modo burgimagister Moscoviae, Iuri Luzkov.

Struendae porro non sunt quattuor turres nomine Dubai Towers, quae altitudine 550 metrorum formae flammarum foci similes fore putabantur. Auctricem adumbrationis turrium esse eodem fere ut Foster gradu claram Zaham Hadid:

Neque struendae porro nuntiantur aedes complexus Atlantic Yards (auctore Frank Gehry), qua aedificatione omnino novam faciem accipienda putabatur tribus Neoeboraciana Brooklyn:

At tali in phasi struendi omnino relicta est a constructoribus altera turris Fosteriana, in media Varsovia scilicet situm aedificium Zlota 44, quae turris formae veli similis attingere debeat 192 metra. Negotiatio enim Bohemica, Orco (nonne nomen semper esse omen?), quae hanc turrim struebat, decoxit:

Imagines breviasque descriptiones aliarum monumentalium aedium Moscoviae, quae numquam aedificatae sunt, invenies, lector care, in parte PICTORUM Agenturae Nuntiorum Latinorum:

<http://agentura.alcuinus.net/picta.php>

 

Scripsit ANL - - 12/07/2009 12h50



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: