|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
OECONOMIA
DIGLOSSIA ECB ET NUMMARIARUM PRIVATARUM De Graecia et Unione Europaea...
Mense Iunio ineunte, praecipuae orbis nummariae convenerunt in Vindobonam in Institutum Internationale rerum Nummariarum; erant ad nongenta (900) nummarii; ii autem qui interfuerunt bifariam de rebus futuris sentire videbantur: alii, gubernationibus proximi, putant oeconomicam crisim quanvis gravem tamen esse commode regendam ex consiliis Unionis Europaeae et Fundi Monetarii Internationalis; alii, proximi privatis, censent res ita gravissimas se gerere ut aliquae nationes -vel Graecia - oeconomiam suam apte moderare non possint, neque creditoribus internationalibus pecuniam solvant; inde necesse est versuram ab eis actum iri (id est debita denuo pacisci deminutione fenoris et pecuniae totius restituendae procrastinatione); periculum igitur instat ut aliae nationes vel Hispania, Italia Lusitaniave debita idcirco solvere nequeant, nam ex Graecia pecuniam reliquae nationes Europaeae non accipient; qua de causa etiam Nummaria Centralis Europaea (ECB) auctoritatem suam apud orbem negotialem deminutam et vexatam brevi tempore habebit, quia pecuniam iis nationibus quarum oeconomia male se habet pecuniam credidit; praeterea Nummariae Praeses, Iohannes-Claudius Trichet (quem photographema supra monstrat), die 10 Iunii nuntiavit pecuniam a Nummaria denuo in posterum mutuo datum iri (1); at apud plerosque oeconomistas nationes Europaeae non debent pecuniam a Nummaria Centralis mutuari; nam eius autonomiam opinantur brevi tempore deletum iri ob pecuniam non restitutam (2). 1-El Financiero en línea (http://www.elfinanciero.com.mx/ElFinanciero/Portal/cfpages/contentmgr.cfm?docId=267300&docTipo=1&orderby=docid&sortby=ASC) * Die Lunae agentura aestimatoria Moody's suam aestimationem valoris obligationis regiminis Graeciae demisit quattuor punctis usque "statum sordidum". Scripsit Paulus Kangiser - - 15/06/2010 10h44
. .
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||