Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 16 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OPINIONES
Hic scriptores diversi sententiam suam aperiunt.
De dictatura Chiliensi.

De dictatura Chiliensi...

quae ante XL annos regimen democraticum evertit.

Post comitia in Chilia anno MCMLXX habita, regimen institutum est a Salvatore Allende ductum factionis socialisticae praeside: quod regimen adprobabant socialistae, communistae, radicales necnon factio laeva catholica. Ita coepit "via Chiliensis ad socialismum", id est consilium renovandae societatis civium iure servato: nonnulla publica munera omnesque argentariae et cupri fodinae sub regiminis dicionem eo redacta sunt, ut amplissimae inaequalitates societatis moderarentur.

Mox Salvatoris Allende consiliis multae difficultates oppositae sunt, id est operistitia, officinarum occupationes, mercium increscentia pretia; quibus impedimentis abusae sunt factiones dexterae Chilienses, a Civitatum Americae Unitarum rectoribus clam suffultae: qui verebantur, ne exemplum regiminis et temperati et popularis - si cum Cubae gubernatoribus comparares - itemque liberi in ceteras Americae australis civitates propagaretur.

Abhinc XL annos, die XI mensis Septembris anni MCMLXXIII, violenta commutatio ab exercitus duce supremo Augusto Pinochet ducta regimen democraticum evertit: quam paulo post ab Agentura Centrali Speculatoria (C.I.A.) structam esse comprobatum est. Regimen Populi Unitatis (Unidad Popular) nomine vocatum confectum est post mortem Salvatoris Allende, qui sibi ipse mortem in palatio praesidentis conscivit potius quam in manus inimicorum traderetur. Cuius illa verba postremae orationis per radiophoniam divulgatae iure memorantur: "Paratus sum ad utique resistendum, vel vitae pretium solvens, ut maneat documentum flagitiosae historiae istorum, qui vim habent non ius."

Augusti Pinochet dictatura legem supremam abolevit, oppositores qui tum opificum consociationibus cum factionibus politicis praeerant acriter repressit, multos comprehendit et occidit, plures ad fugam coëgit. Anno MCMLXXX plebis scitu Augusti Pinochet imperium usque ad annum undenonagesimum prorogatum est.

Regiminis consilia de rebus oeconomicis, privatorum libertatem oeconomica restituta, pretiorum incrementum moderaverunt, sed multos cives ad paupertatem reduxerunt: quae extenuatio ab anno MCMLXXXII etiam coetum medium afflixit, qui postquam regimini faverat consilium suum mutare coepit. Unde exorta est gravior libertatis coërcitio usque ad insidias frustra contra dictatorem ipsum perpetratas. Iam decidit regimen eversione impositum, cui populus alteram prorogationem anno MCMLXXXVIII denegavit.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 29/09/2013 16h58



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: