Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OPINIONES
Hic scriptores diversi sententiam suam aperiunt.
Utrum velimus Latinitas vigeat an non

Utrum velimus Latinitas vigeat an non

Recenter aliquot libri sunt editi de Latinitate servanda et colenda in quibus liceat eos numerare qui a Valafrido Stroh [1] aut ab editoribus Alphonso García Marqués et Iosepho Antonio García-Llorente [2] aut ab Iosepho Del Col [3] in lucem dediti sunt; in omnibus fere de eadem re agitur, scilicet de Latinitate recuperanda deque circulis Latinis et ephemeribus et professoribus et coetibus, ubi haec lingua colitur. Sane quidem; sed, ut mihi videtur, nostra lingua communis in dies labitur neque ii, quos oportebat convocare minime moventur. Qui sunt? Sunt profecto ii plurimi, qui cum pueri et adulescentuli essent, Latinitati in scholiis operam inviti dederunt et nunc in Latinitatem eos revocare decet. Quomodo talem et tantam operam dederimus? Imprimis propositum certum est definiendum.

Propositum: oportet omnes qui aliquando Latinitatem didicerunt revocare in huius linguae usum hodiernum;  hi sunt adulti et senes, praesertim Europaei, supra quadraginta annorum.

Praeterea opus est pueris Latinitatem amoene tradere ne post nostram aetatem lingua Latina pereat vel perpaucis philologis in universitatibus sit relicta, sicut notae hieroglyphicae.

Instrumenta: 1.- domus editoriae si Latinitas revivisceret libros vel editiones electronicas vendere possint; quantae plures sint celerius in scopum pervenerimus;

2.- excellentium Latinistarum opiniones per ephemerides perque diarios sunt lingua vernacula divulgandae, eo consilio ut argumenta pro Latinitate possint sua cuiusque lingua intellegi;

3.- Latinitatis ductores vel ii, qui fasciculos Latine edunt vel academias regunt vel seminaria condunt; hi omnes non possunt silere vel quiesquere, sed contra, debent omnibus viribus quid Latinitas prosit explanare;

4.- Per interrete (per ephemerides vel breviloquia et reliqua) litteras Latinas promovere oportet; hoc ad omnes pertinet;

5.- Libros Latine conscriptos de quibusvis rebus edere debemus; hi libri accuratissime, grammatica Ciceroniana servata, sunt scribendi, novaque verba, cum sit necesse, sunt usurpanda.

Obices sive adversantes 1.- omnes qui putant Latinitatem iam esse exstintam vel inutilem esse vel probrum;

2.- Praetererea cavendum est aliquos angliloquentes, qui suam linguam plus merito per orbem provulgare intendunt; non oportet Davidis partes contra Goliath Gigantem agere; opus est sollertia;

3.- Doctissimi latinistae personalistae sunt adeo ut laudes academicas sibi soli velint suscipere ac thriunphare; etiam si quis litteras interretiales eis mittat, non respondent.

4.- Altercationes saepe acres inter latinistas proposito minime iuvant; omnes quidem possumus dissentire, dum opiniones comiter proferamus.

Organizatio nunc per orbem inveniuntur multi circuli, academiae, seminaria, universitatesque qui litteras colunt Latinas; haec tamen non statim fiunt instrumenta Latinitati provulgandae, propterea quod multi professores usum Latinitatis hodiernum refellunt; hi sunt patienter ad causam arcessendi.

Etiam deest ductor, qui omnium labores coordinet et omnes certiores faciat de nostrae communis operae statu; forsitan Vivarium Novum posset milites conducere vel Fundatio Melissa vel ALF vel alia; itaque quisque ductori, cum sit creatus, nuntiet vel quae fecerit vel quae de re cogitet vel proponat.

Opportunitas nostrae aetati praesertim in Europa est providendum pro Latinitate; sin autem, Latinitate oblita, aetas crastina adesset -immo iam adest- omnis labor esset deperdita.

 

[1] El latín ha muerto, ¡viva el latín!, traducción de Fruela Fernández, prólogo de Joaqín Pascual Barea, ediciones Subsuelo, Barcelona, 2012.

[2] Europa a Examen-Nuevos diálogos sobre el Viejo Mundo, Editorial Dykinson, 2013

[3] ¿Latín Hoy? Instituto Superior Juan XXIII, Bahía Blanca, Argentina,1999.

Scripsit Paulus Kangiser - 15/04/2014 21h48



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: