|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
PERCONTATIO
Cum plus libertatis, tum melior vita Percontatio rerum oecomicarum periti Miltonis Friedman, ab ephemeride Theodisca "Handelsblatt" modo publicata HB: Es, domine Friedman, propugnator liberalismi oeconomici, cui rei totam fere suam vitam donasti. Cogitasne te hanc pugnam vicisse?
Si tamen inspiciam denuo crescentem auctoritatem civitatis - qui processus in Europa, sed non tantum ibi, plane ultimis annis monstratur - re vera vix me victorem credere possum. HB: Nonne ergo contigit Europae ulltimis in decennis in talibus rebus solvendis ut deregulatio, privatisatio necnon limitatio influentiae singularium civitatum? MF: In Europa plus minusve regnat stagnatio, progressus est nullus libertatis, in tali saltem modo, qualis ab Instituto Frazeriano ut findamentum aestimationeis attribuitur. Memoranda sit hic regula: cum plus libertatis, tum melior vita. At Europa Occidentalis stagnatione corripitur, quia cives eius suis civitatibus regulatoriis fines ponere nesciant aut nolint. HB: Sit ergo USA nobis optimum exemplum? MF: Nullo modo. In USA post finem alterius belli mundani usque ad annum 1980 regnabat ineffrenatus socialismus, expensa socialia regiminis hoc spatio temporis plus quam duplicaverunt. Reagan hunc incrementum cohibuit, sed non minuit - abhinc haec expensa plus minusve eadem sunt. Exemplum bonum hodie non USA, sed terrae progredientes sunt. HB: Quomodo hodie inspicis theorema tuum monetarismi, quod sine dubio vicit in oeconomia mundana? MF: Effectus agendi summarum argentariorum civitatum sunt sine dubio meliores, effectibus abhinc viginti annos comparatis, quod deinde in minoribus pretiis effectum habet, passu inflationis clare stabiliori. Haec bonum fundamentum sunt transactionibus financialibus peragendis: qui mutuum dant aut mutuantur non debent tantopere curare de pecunia credita inflanda. Quod maxima ex parte profuit progressui oeconomico mundi ultimorum 30 annorum. Milton Friedman, anno 1912 Neoeboraci natus, est unus primorum oeconomistarum XX saeculi. Anno 1976 praemio Nobeliano donatus est pro theoremate monetarismi, quod ipse evoluisset. Contra dominantem tunc in disciplina oeconomica rationem aetatismi a Britanno John Maynard Keynes creatam divulgatamque, Friedman postulavit limitationem auctoritatis civitatis in re oeconomica. Clades communismi in Europa et Asia confirmet eius sententiam. Annis 1980-88 fungebatur Friedman munere consultoris praesidentis USA Ronald Reagan. Consilia oeconomica dabat quoque ministrae primariae Britanniae Margaritae Thatcher necnon dictatori Chiliensi Augusto Pinochet. Scripsit Stanislaus - 06/06/2006 12h20
. .
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||