Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERCONTATIO
PERCONTATIO IOHANNIS BYRT,

PERCONTATIO IOHANNIS BYRT, QUI PRAEEST EVANGELICO-AUGSBURGIANAE PAROCHIAE OPPIDI SZCZYRK POLONORUM

Familia sacerdotibus non nocet

Eva (Ewa) Furtak, ephemeris "Gazeta Wyborcza": Novissima scandala ethica, quae ecclesiam catholicam percutiunt, efficiunt, ut multi denuo cogitent de necessitate sacerdotum caelibatum observare...

Reverendus Iohannes (Jan) Byrt: Nullo in loco Scriptura Sacra docet sacerdotem uxorem ducere non posse. Nosco multos sacerdotes catholicos, qui essent, si id iis liceret, optimi mariti patresque, nullo ob hanc rem detrimento officio eorum sacerdotali imminenti. Mea sententia sacerdotibus data debeat esse facultas eligendi, utrum velint familiam condere an non. Apud nos quoque non per vim coguntur sacerdotes uxores ducere. Puto hodie multis solitaria vita vivere faculius esse, nam familiam condere responsabilemque maritum ac patrem manere possunt tantum viri re vera adulti. Hoc dico ego, Iohannes Byrt, homo simplex ex oppido Szczyrk, monticola, sacerdos ac simul pater trium puerorum.

Furtak: Nonnulli dicunt maximam difficultatem caelibatus esse prohibitonem relationes carnales habere. Estne ita vero?

Byrt: Non credo, haec difficultas non est hic maximi momenti. Maxime enim difficilem puto solitudinem. Nam ego, cum peius me sentiam, nam adsunt nobis omnibus dies meliores peioresque, semper uti possum uxoris auxilio.

Quae uxor poculum theae mihi tali in temporis momento praebebit ac dicet: "Noli angoribus te dedere, cras omnia erunt meliora". At nescio quid facerem, si sola optio, quae mihi maneret, esset in domum vacuam redire.

 

Scripsit Stanislaus iconoclastes.blog.onet.pl - 02/04/2010 08h37



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: