Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERIEGETICA
In capite aleatoria mundi

In capite aleatorio mundi

Decem et plus abhinc annos Macau locus erat, ubi locupletes homines Hongkongienses - interdum etiam Formosani, Iapones - exitum septimanae agere solebant, res facientes domi non vero licitas: opiata infumantes, lupanaria visitantes, aleam ludentes. Post annum 1999, cum haec colonia Lusitanorum regio autonoma Sinarum facta sit, ambae primae activitates officialiter prohibitae sunt, tertia tamen magnopere crescit, ita ut ante tres quattuorve annos domus aleatoriae Macauenses primum multum lucri produxerint, quam eodem tempore aleatoria praeclara Urbis Pratorum (Las Vegas) Americanorum necnon uno quoque novo anno primatus Macauensium mundanus in hac disciplina immo clarius omnibus videatur. Cladem agnoverunt etiam ipsae domus Pratenses, quarum maior pars hodie in Templo Ma-kok (haec enim est origo nominis Macau) domum ludendi aperire conantur. Quod nova lege omnibus licet, monopolio in hac re divitissimi Stanley Ho Hongkongiensis cum reditu Lusitanorum sublato.

Nimirum talia hic eveniunt, nam - ut olim aliquis ratiocinatus est - in radio aeronavis volatus duarum horarum a Las Vegas quinque minus quam eodem a Macau volatu homines milionarios invenies. At hi circa Macau viventes sunt maxima ex parte Sinienses, quae natio nulla fere re plus delectatur quam sponsiones faciendo. Proverbium docet: si duae muscae aliquo in loco Sinarum parietem ascendunt, ibi iam adsunt saltem duo Seres pignus ineuntens, utra prima ad summum parietem perveniat.

Nimirum quoque Macau esse urbem citissime in toto orbe terrarum crescentem, una cum urbibus petroleariis Doha et Dubai: centena caeliscalpia (deversoria, aleatoria, domus grapheorum) struuntur in parva superficie 28 chiliometrorum quadratorum, ubi 450 tantum milia hominum habitant (dum 22 saltem miliones huc visitatum veniunt unoquoque anno). In turba novarum aedium minus minusque facile est peregrinatoribus relicta praeteritorum saeculorum invenire, ut sunt exempli gratia perpulchrum templum Tin Hau, deae nautarum, necnon nonnullae quingentariae fere ecclesiae primorum advenarum e longinqua Lusitania (Macau prima erat colonia Europaeorum in litore Sinensi), excepta optime exposita parte anteriori aliter deletae ecclesiae sancti Pauli, quae photographemate nostro monstratur. Lusitanica est adhuc, praeter Sinicam (dialectus Cantonianae), sermo officialis Macau, quam linguam tamen in viis rarissime audies at solum ei asylum res coquinaria videtur, nam ubique bacalhau (gadus sale conditus) cum vinho verde (vinum nigrum) mandari possunt.

Nonnulli Vasinghtoniae credunt Macau, ut saepe sors est urbium aleatoriarum, locum esse, ubi pecunia illegalis "lavetur". Macauenses multi hui rei assentiuntur. - Omnia tuta sunt - placant - donec Pecchini de hac re scient rogabuntque. Aut fortasse iam sciunt et ipsa re fruuntur. Ergo non rogant.

Scripsit Liviu Lupulescu



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: