|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
PERIEGETICA
Trzyrzeczki, propugnaculum illud Latinitatis
Quomodo id fieri potest? - roget quispiam, cui respondendum erit: Facillime, nam de amore patriae Polonorum res tota pendet. Tempore enim diuturnae (1795-1914) occupationis huius terrae a Russis, praesertim autem post cladem insurrectionis Ianuariae anni 1863, ab imperatore Russorum prohibitum est in parte Poloniae sui subiecta usus omnis linguae Polonae in magistratibus, scholis aliisque locis publicis. Tunc patriotae Poloni Latine potius quam lingua occupatorum loqui decreverunt omnesque usque ad agricolas illiteratos sermoni Ciceronis studia dare coeperunt. Maximo id cum effectu pervenisse videtur, nam iam ab ultimo decennio saeculi undevicesimi Latine libenter loquentes cives Trifluviani ipsam patriam Polonam linguam scire fere omnino obliti sunt. Postea, Polonia anno 1918 miraculose rediviva, denuo Polonice loqui solent homines indigenae, usque tamen ad diem hodiernum ab agricolis quasi in secreto (praesensione fortasse futurae occupationis?) lingua Latina colitur. Noli ergo mirari, si cum aliquem rusticum verbis Polonis Szczesc Boze, kumie mily! salutaveris, responsum audies purissimo Quiritium sermone: Salve, mi domine! Unde Deus ducit? Hactenus de Trzyrzeczki, nam equus aethere pratorum Ruthenorum ebriatus porro fert... Scripsit Stanislaus Tekieli
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||