Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERIEGETICA
Refrigeratio Popradiana

Refrigeratio Popradiana

Quattuor rebus eminet urbs Poprad regionis Slovaquiae Scepusium: perpulchro aspectu montium Tatrarum, qui Carpathium Borealium altissimi sunt; suburbio Spisska Sobota (hic in photographemate), quod oppidum statu omnino fere intacto a tribus saltem saeculis manet; collectione pellium animalium montanorum serragine refertarum (non praeteundus sit praesertim incredibili magnitudine lupus!) in musaeo locali exhibita; atque thermis ante nonnullos annos hic structis, ubi aqua fervida ac salubris de visceribus montium manens adhibitur.

Tatras montes, qui peregrinatorum pigri sint, admirari possunt e percommodo tramine electrico, quod iuxta totum latus meridionale horum montium currit. Natura ipsa favet talibus peregrinatoribus, nam incendiis permagnis ante nonnullos annos deletae sunt silvae densae, quibus vestiebantur pedes montium, nunc ergo aspectus ad cacumina Tatrarum undique praebetur. Mihi, praeter pigritiam, praetextu erat, ut altos montes non aggredirer, quod nive iam cooperti essent. Qui tamen re vera eas videre cupiant, possunt tramine funali ad ipsum Cacumen Lomnicae (Lomnicky stit, 2.635 metris super faciem maris) itinere sex chiliometrorum per aera vehi - auctori huius symbolae satis erat aspectum montis admirari in tepido ac amoeno lacu thermarum deversorii "Aquapark" fluitando.

Noli tamen, lector care, putare me tantum in tepida aura mansisse, nam ausus sum intrare praeclaram cameram criotherapeuticam a doctore Jan Potocky curatam. Ubi primum mansi per 30 secundas horae partes in camera priori, temperie "tantum" minus sexaginta graduum Celsianorum (-60 C), unde in alteram cameram adactus sum, ubi per totas duas minutas temperatura -120 C delectabar in gyrum ambulando. Qualibus cruciatibus corpus ac imprimis mens mea tunc laboraretur, dicere verbis non possim.

Cur tamen id fecerim? Nam extrema nova semper experiri amo necnon effectum excitationis endorphinorum exspectavi, quo effectu disciplina criotherapiae nitatur. Condicia enim extremalia pugnans corpus nostrum hormona illa producit, quibus efficitur ut multo magis solito... vitam amare incipiamus. Inter iuvenes exempli gratia endorphina producuntur, cum in amorem corda eorum cadant. Iuventatem ergo quasi revivere cupiens maxime me deceptum putavi cameram doctoris Potocky relinquendo - nihil praeter frigorem sentiebam, nihil prorsus! Revertus sum ergo in lacum fervidum, postea in cauponam, deinde in deversorium, deinc in lectulum et tunc - miraculum! Tres quattuorve horis post sessionem criotherepeuticam me felicissimum hominem in mundo gradatim, sine ullo huius rei alio casu, sentire coepi. Perdiu in somnum labi non potui nec re vera cupivi, nam tam optimo in statu mentis manebam nec vanescere hoc phaenomenon volui. Qua in mirabili felicitate mansi usque ad horas postmeridianas diei posteri.

Omnibus ergo, qui suicidium contemplent, suadeo: inspicite prius cameram doctoris Potocky!

Scripsit Stanislaus Tekieli



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: