Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERIEGETICA
Passio Christi quotannis in parvis Lucaniae urbibus iteratur

Passio Christi quotannis in parvis Lucaniae urbibus iteratur

Singulares caerimoniae celebrantur, quae Passionis Christi memoriam iterant; sacram et profanam formam in se continent, quae ad Mediam Aetatem pertinere videntur. His in locis enim septimo decimo saeculo Hispanici regnaverunt, qui huiusmodi caerimonias tradiderunt (cfr Hispalenses caerimonias, hispanice Sevilla). Urbis ecclesiarum sodales ritus apparant magna cum diligentia atque severitate. Viri mulieresque magna cum sollertia participes sunt.

In urbe Monte Caveoso (italice Montescaglioso) Jove di ein ecclesiis “sepulcra” apparantur: serica et alba frumenti germina (quae antea in aqua et in tenebris servata sunt) thecam circumdant, in qua panis eucharisticus continetur. Ecclesiarum tintinnabula his diebus silent, quorum mallei adligati sunt, ne vento quidem excutiantur.

Veneris die Psalmorum cantilenae recitantur tredecim cereis accensis; cantilenis completis, omnibus cereis exstinctis, in tenebris fideles magnum strepitum extollunt non vocibus sed sedilia pulsando, hoc modo terrae motum simulantes qui Chisto morente evenisse traditur. Haec simulatio loci sermone “crialiss” dicitur (fortasse a graeca lingua ducitur : Chirie éleison = Domine miserere!). Vesperi variae statuae (Mater Dei, Veronica, Christus flagellatus, mortuus, crucifixus …) in pompa per urbis vias ducuntur. Ecclesiarum sodales, typicas vestes induti, comitantur. Admodum lentis gradi bus pompa procedit. Musici tristibus sonitibus et ecclesiarum sodales vocibus canunt. Hac in pompa sodales vultu operto procedunt. Singularia lignea instrumenta agitando (“troccole” dicuntur), sodales quidam pompam progredientem modulantur (tardant aut properant). Caerimonia multa nocte ad finem venit.

Insignis quoque est cerimonia quae in urbe Barile celebratur. Hac in urbe mulieres et viri, tunicis induti, Christum ad supplicium ducunt. Praeter ceteros sunt equites, triginta tres puellae (Christi annos significant), mulier passim vaga (divitias et pravitatem significat), quae traditur clavos ad Christum crucifigendum paravisse.

Admodum insignis est Tarenti (italice Taranto, in Apulia) pompa; iam Jove die nocte nonnulli sodales, bini progredientes, nudi pedes et singulariter induti, a Carminis ecclesia exeunt et lentissimo gradu ceteras ecclesias petunt; ”Perduni” (italice Perdoni, latine Veniae ) appellantur, quod fortasse viatores significant qui Romam, urbem sacram, se conferebant ad “veniam” petendam. Hac in urbe ritus maximo cum splendore et coram omnibus fere civibus celebrantur.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: