Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERIEGETICA
Londinium saeculo vicesimo primo

Londinium saeculo vicesimo primo

Denique Londinium iterum me contuli, qui ante vicennium cum nonnullis amicis coaevis paucis diebus visitaveram. Hoc mense Junio diutius commoratus sum, loca et monumenta tranquille iterum atque iterum perscrutans cum filio meo. Multa commutata comperi, plura eadem permansisse.

Gentes

Mihi iuveni Italico qui numquam fere ex finibus patriis exieram, insolitum olim fuerat in deverticulis et cauponis saepe famulos ex Africa vel Asia oriundos videri, si modo aspectum considerasses. Nulla quaestio temporibus nostris: si quo phyletico odio affectus sis, ne Londinii commoratus sis! Tam in media urbe quam in insulis externis, tam in musaeis quam in cauponis, tam in traminibus subterraneis quam in laophoriis bitabulatis totius orbis vultibus vestimentis moribus occurras. Haec imago mihi in mentem venit, in sex traminis subterranei sellis iuxta positis: matrem flavam cum filio suo quadrienni suavi voce colloquentem; duas feminas Indicas digitos extremos atratas, amplis vestimentis indutas, quarum seniorem libellum Arabicis et Latinis litteris, mihi ignota lingua, graviter legentem; iuvenem saeculi undevicesimi more indutum - tunica caliginosa, focali Croato, horologio catena vincto, lucentibus crepidis, oculis immotis vacuum contemplantibus -; adolescentem cristatum, plurimis ornamentis ex metallo aures mentumque terebratum, bracchia terrificis notis depictus, caput ad numeros musicae in aures resonantis moventem; denique puellam nigricolorem taediose exspectantem stationem ubi operam cotidianam datura sit. Totus denique orbis in sex sellis!

Neque desunt cauponae ubi escam cuiusvis terrae comedere possis, quamquam nusquam desit ientaculum Britannicum ex ovis lucanicis adipe suillo phaseolis lycopersico.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: