Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Jovis die 23 mensis Octobris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERIEGETICA
Aquileiae Latine disputatur

Aquileiae Latine disputatur

Gloriosa urbs Aquileia, hodie parvus vicus planitiei Foroiulianae (quae regio est Italica Austriae, Sloveniae Croatiaeque finitima), sollemniter celebravit diem anniversarium Hunnorum occupationis: qui Attila duce anno CCCCLII die XV a. Kal. Augustas urbem vastaverunt et igni delerunt, plerosque infelices incolas magna cum saevitia occidentes. Celebrationibus triduis Legio Decima ex Venetia et Kassai Lovasějŕsz Iskola ex Pannonia interfuerunt, alteri copiarum Romanarum alteri tesquorum barbarorum vestibus induti, in oppositis castris antiquo more exstructis commorantes: post cruentam pugnam iterum Aquileia ex Romana in invasorum potestatem reducta est. Hunnorum victoria tympanis et vocibus resonantibus atque barbaricis saltationibus celebrata est. Vesperi actum est opus musicum "Attila", praeclari auctoris Italici Josephi Verdi. (plura in http://nuke.prolocoaquileia.it/ Italice scripta invenias)

Super omnia templum Mariae in coelum Adsumptae et sanctis Ermagorae et Fortunato dicatum cum excelsa campanarum turri invigilare pergit. Quae sunt eximia monimenta aevi protochristiani: Ermagoras narratur ab ipso Marco euangelista, Pauli apostoli discipulo, Aquileiae episcopus factus esse. In crypta sub altari maximo posita antiquis picturis sanctorum horum vitae et mortes accurate describuntur: ambo enim anno LXX p. C. n. martyrio affecti sunt.

In foro apud basilicam conventus a Centro Latinitatis Europae (CLE http://www.centrumlatinitatis.it/) convocatus est, ubi Latine collocuti sumus: refert enim celebrationis nuntius:

"1° Conventus linguae latinae fautorum atque amantum - Aquileia (Italia) diebus 17 – 18 Iulii mensis anni 2010- CENTRUM LATINITATIS EUROPAE sodales, amicos, amicas, fautores… invitat ut conveniamur in Aquileiam, antiquam urbem, anno 181 a. C. conditam ut lingua latina loquamur, ut libere, de quolibet ...argumento sermocinemur, ut Latinitatem vivam vivamus, ut “Attila” operam lyricam Giuseppe Verdi auctoris spectemus ut vestigia romana visamus......"

Egomet particeps fui duorum colloquiorum, quibus linguae Latinae amantes (inter quos Mediolanensis peritus alimentorum, universitatum complures discipuli, magistra universitatis Murciae, urbis Ibericae, legata societatis "UNESCO" -Unitarum Nationum Educationi Scientiae et Culturae Ordinis addicti-) interfuere, magna cum voluptate necnon auditorum concursu: suum quisque scriptum electum antiqui auctoris legebat, deinde libere lingua Latina, interdum Italica, usi omnes disputabant. Ita Lucretii Horatii Catulli Ciceronis Taciti Senecae aliorumque auctorum verba sermone pristino in loco tanta gloria onusto resonaverunt.

Demum constituimus mense Septembri anni subsequentis (MMXI) nos eodem conventuros esse:

lectores Ephemeridis ubicumque viventes invitantur!

Scripsit Herimannus Novocomensis



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  ARS VIVENDI
Amo ... odi...
Duo facta quorum alterum amorem alterum odium exciet.
  ARS VIVENDI
Sursum dulcis tubus Siculus!
... quo gaudent non solum Siculi sed omnes qui in Siciliam adeunt.
  CULTUS
De statuis aëneis Rhyacii
... inverecunde vestitis atque ... valde optatis
  ARS VIVENDI
Uno die duas victorias Italia consecuta est
Fulva tunicula et navis conversa causa sunt laetitiae.
  HISTORIA
De proelio Buvinensi...
...quod die 27 Iul. 1214 commissum est.

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: