Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 16 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERIEGETICA
Septimana Lutetiensis (

Septimana Lutetiensis (I)

... ab Herimanno eiusque filio adolescenti peracta.

Aëriportus Caroli De Gaulle nomine ornatus nos excipit hodiernis porticibus et tectis retibus ferreis exstructis. Amplum est tamen temporis intervallum donec ad deversorium nostrum veniamus, nam arduum est mihi signa invenire et intelligere ut in tramen subterraneum inscendamus. Nos ad Bastillae (Bastille) insulam conferimus, ut commoremur in ampla via et populo et cauponis referta.

Ut primum ad forum Bastillae appropinquo, turma me exspectat Aegyptiorum vehementer pro praesidente Morsi nuper a munere deposito reclamantium: interdum orator furens "Deum maximum esse" (Allahu Akbar) proclamat, cui turba eodem clamore respondet. Nihilo minus quieta fluere pergit iuvenum et familiarum deambulatio.

In media platea stat columna, cuius in vertice Genius Libertatis aëneus auro refulgens evolare continenter videtur: ibidem magnus carcer imminebat, tot tantorumque cruciatuum locus. Cuius moenium lineae in statione traminis subterranei memoriae causa servantur. In latere stat magnum recens theatrum Bastillae (Opéra Bastille), cuius facies ex metallo vitroque parum mihi placet.

Inde incipit frequens via Erucae (rue de la Roquette), cauponarum plerumque orientalium plena, ubi fremere vides animam urbis. Si breviter viam percurreris, insolitum templum catholicum invenies, cuius frons vitrea et opaca instar mercium receptaculi non facile agnoscitur; quod vocatur "Domina Nostra Spei" (Notre Dame de l'Esperance), novissime aedificatum - refert inscriptio - ut aptissimum saeculi vicesimi primi hominibus. Intus non est crux, sed lignum ad perpendiculum et tria quadrata aurea crucis formam in mentem revocantia, signum absentiae praesentiam postulantis his temporibus humanitate carentibus.

Hora octava vespertina in foro Bastillae xxxxum convenimus, Italicum Lutetiae habitatorem, litterarum antiquarum studiosum necnon Latine loquendi peritum: in caupona Francogallica anatinam et bovillam comedimus, rubrum vinum bibentes iucundeque Latino sermone colloquentes, qui ante triennium amicitiae nostrae causa fuit. Sed non sufficit alcoholis potatio, ergo in alia caupona cervisia cum iocosis potoribus diei laborioso finem imponit.

... sequitur ...

Scripsit Herimannus Novocomensis



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: