|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Ex profundis In profundis est mea foeda sedes ianuas Fortuna severa spectat ipsa compegit me inimica in ista hic habitabo Non licet mi divitiis repleri nequeunt omnes fieri beati in profundis est mea foeda sedes exitus abest Tantalus iuxta cruciatur asper quippe vicinus quod adest eodem in orbe - damnati male poenam eandem ferre solemus Ora cum carissime conspicerem labra - maestum cor breve palpitavit melle dulci laetificatum ovabat: adveni amice! Iamque porrexi manum ad ora grata labra avebam ardens tua basiare sed statim sicut nebula haec imago disperiitque... Quidve commisi? Dea, cur silescis? cornu cur divum vacuum est et orbum? O Venus mater! Quibus alloquar te splendida verbis? In profundis est mea foeda sedes nulla spes restat, tamen illud oro: me sinas carum semel osculari et tangere saltem! scripsit Barbara Dowlasz Cracoviensis |
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||